|
|
-
- S e r m o n e s
L i b e r I
S e r m o I
- ___________________________________________
- Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
contentus vivat, laudet diversa sequentis?
«o fortunati mercatores» gravis annis
- 5
- miles ait, multo iam fractus membra labore;
contra mercator, navim iactantibus Austris,
«militia est potior. quid enim? concurritur: horae
momento cita mors venit aut victoria laeta.»
agricolam laudat iuris legumque peritus,
- 10
- sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
solos felicis viventis clamat in urbe.
cetera de genere hoc adeo sunt multa loquacem
delassare valent Fabium. ne te morer, audi
- 15
- quo rem deducam. si quis deus «en ego» dicat,
«iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
vos hinc mutatis discedite partibus. eia,
quid statis?» nolint: atqui licet esse beatis.
- 20
- quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas
iratus buccas inflet neque se fore posthac
tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
percurram quamquam ridentem dicere verum
- 25
- quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
doctores, elementa velint ut discere prima
sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
ille gravem duro terram qui vertit aratro,
perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
- 30
- audaces mare qui currunt, hac mente laborem
sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
parvola nam exemplo est magni formica laboris
ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
- 35
- quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
non usquam prorepit et illis utitur ante
quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum
- 40
- nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri
furtim defossa timidum deponere terra,
quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
- 45
- milia frumenti tua triverit area centum:
non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si
reticulum panis venalis inter onusto
forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
qui nil portarit. vel dic quid referat intra
- 50
- naturae finis viventi, iugera centum an
mille aret? «at suave est ex magno tollere acervo.»
dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
- 55
- vel cyatho et dicas «magno de flumine mallem
quam ex hoc fonticulo tantundem sumere». eo fit,
plenior ut siquos delectet copia iusto,
cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
- 60
- turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis.
at bona pars hominum, decepta cupidine falso,
«nil satis est» inquit, «quia tanti quantum habeas sis».
quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter
quatenus id facit. ut quidam memoratur Athenis
- 65
- sordidus ac dives, populi contemnere voces
sic solitus: «populus me sibilat, at mihi plaudo
ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.»
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
flumina quid rides? mutato nomine de te
- 70
- fabula narratur: congestis undique saccis
indormis inhians, et tamquam parcere sacris
cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?
panis ematur, olus, vini sextarius, adde
- 75
- quis humana sibi doleat natura negatis.
an vigilare metu exanimem, noctesque diesque
formidare malos fures, incendia, servos
ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum
semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
- 80
- at si condoluit temptatum frigore corpus
aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
non uxor salvum te volt, non filius; omnes
- 85
- vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
miraris, cum tu argento post omnia ponas,
si nemo praestet quem non merearis amorem?
an si cognatos, nullo natura labore
quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
- 90
- infelix operam perdas, ut siquis asellum
in campo doceat parentem currere frenis?
denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
pauperiem metuas minus et finire laborem
incipias, parto quod avebas, ne facias quod
- 95
- Ummidius quidam; non longa est fabula: dives
ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
non umquam servo melius vestiret, ad usque
supremum tempus, ne se penuria victus
opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
- 100
- divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
«quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
ut Nomentanus?» pergis pugnantia secum
frontibus adversis conponere: non ego avarum
cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
- 105
- est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
illuc unde abii redeo, qui nemo, ut avarus,
se probet ac potius laudet diversa sequentis,
- 110
- quodque aliena capella gerat distentius uber
tabescat, neque se maiori pauperiorum
turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
sic festinanti semper locupletior obstat,
ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
- 115
- instat equis auriga suos vincentibus, illum
praeteritum temnens extremos inter euntem.
inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
dicat et exacto contentus tempore vita
cedat uti conviva satur, reperire queamus.
- 120
- iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
conpilasse putes, verbum non amplius addam.
|
|