BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Q. Horatius Flaccus

65 - 8 a. Chr. n.

 

Epistularum liber alter

 

Epistula II

Ad Florum

 

___________________________________________________

 

 

 

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,

siquis forte velit puerum tibi vendere natum

Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: «hic et

candidus et talos a vertice pulcher ad imos

5

fiet eritque tuus nummorum milibus octo,

verna ministeriis ad nutus aptus erilis,

litterulis Graecis inbutus, idoneus arti

cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda;

quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.

10

multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo

laudat venalis qui volt extrudere merces:

res urget me nulla; meo sum pauper in aere.

nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me

quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,

15

in scalis latuit metuens pendentis habenae» -,

 

des nummos, excepta nihil te si fuga laedat:

ille ferat pretium poenae securus, opinor.

prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex:

insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?

20

dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi

talibus officiis prope mancum, ne mea saevus

iurgares ad te quod epistula nulla rediret.

quid tum profeci, mecum facientia iura

si tamen adtemptas? quereris super hoc etiam quod

25

expectata tibi non mittam carmina mendax.

 

Luculli miles collecta viatica multis

aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

perdiderat; post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti

iratus pariter, ieiunis dentibus acer,

30

praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,

summe munito et multarum divite rerum.

clarus ob id factum donis ornatur honestis

accipit et bis dena super sestertia nummum.

forte sub hoc tempus castellum evertere praetor

35

nescio quod cupiens hortari coepit eundem

verbis quae timido quoque possent addere mentem:

«i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,

grandia laturus meritorum praemia. quid stas?»

post haec ille catus, quantumvis rusticus: «ibit,

40

ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit» inquit.

 

Romae nutriri mihi contigit atque doceri,

iratus Grais quantum nocuisset Achilles.

adiecere bonae paulo plus artis Athenae,

scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum

45

atque inter silvas Academi quaerere verum.

dura sed emovere loco me tempora grato

civilisque rudem belli tulit aestus in arma

Caesaris Augusti non responsura lacertis.

 

unde simul primum me dimisere Philippi,

50

decisis humilem pinnis inopemque paterni

et laris et fundi paupertas impulit audax

ut versus facerem; sed quod non desit habentem

quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,

ni melius dormire putem quam scribere versus?

 

55

singula de nobis anni praedantur euntes:

eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;

tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?

 

denique non omnes eadem mirantur amantque:

carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,

60

ille Bioneis sermonibus et sale nigro.

tres mihi convivae prope dissentire videntur

poscentes vario multum diversa palato:

quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter;

quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.

 

65

praeter cetera me Romaene poemata censes

scribere posse inter tot curas totque labores?

hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis

omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,

hic extremo in Aventino, visendus uterque;

70

intervalla vides humane commoda. «verum

purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.»

festinat calidus mulis gerulisque redemptor,

torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,

tristia robustis luctantur funera plaustris,

75

hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:

i nunc et versus tecum meditare canoros!

scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,

rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:

tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos

80

vis canere et contracta sequi vestigia vatum?

 

ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas

et studiis annos septem dedit insenuitque

libris et curis, statua taciturnius exit

plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum

85

fluctibus in mediis et tempestatibus urbis

verba lyrae motura sonum conectere digner?

 

frater erat Romae consulti rhetor, ut alter

alterius sermone meros audiret honores,

Gracchus ut hic illi, foret hic ut Mucius illi.

90

qui minus argutos vexat furor iste poetas?

carmina compono, hic elegos, «mirabile visu

caelatumque novem Musis opus.» adspice primum,

quanto cum fastu, quanto molimine circum-

spectemus vacuam Romanis vatibus aedem;

95

mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,

quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam:

caedimur et totidem plagis consumimus hostem

lento Samnites ad lumina prima duello;

discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?

100

quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,

fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.

 

multa fero ut placem genus inritabile vatum,

cum scribo et supplex populi suffragia capto;

idem finitis studiis et mente recepta

105

opturem patulas impune legentibus auris.

 

ridentur mala qui componunt carmina; verum

gaudent scribentes et se venerantur et ultro,

si taceas, laudant quidquid scripsere beati.

at qui legitimum cupiet fecisse poema,

110

cum tabulis animum censoris sumet honesti:

audebit, quaecumque parum splendoris habebunt

et sine pondere erunt et honore indigna ferentur

verba movere loco, quamvis invita recedant

et versentur adhuc inter penetralia Vestae;

115

obscurata diu populo bonus eruet atque

proferet in lucem speciosa vocabula rerum,

quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis

nunc situs informis premit et deserta vetustas;

adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.

120

vemens et liquidus puroque simillimus amni

fundet opes Latiumque beabit divite lingua;

luxuriantia compescet, nimis aspera sano

levabit cultu, virtute carentia tollet:

ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui

125

nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.

 

«praetulerim scriptor delirus inersque videri,

dum mea delectent mala me vel denique fallant,

quam sapere et ringi.» fuit haud ignobilis Argis,

qui se credebat miros audire tragoedos

130

in vacuo laetus sessor plausorque theatro,

cetera qui vitae servaret munia recto

more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,

comis in uxorem, posset qui ignoscere servis

et signo laeso non insanire lagoenae,

135

posset qui rupem et puteum vitare patentem.

hic ubi cognatorum opibus curisque refectus

expulit elleboro morbum bilemque meraco

et redit ad sese: «pol, me occidistis, amici,

non servastis,» ait, «cui sic extorta voluptas

140

et demptus per vim mentis gratissimus error.»

 

nimirum sapere est abiectis utile nugis

et tempestivum pueris concedere ludum

ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,

sed verae numerosque modosque ediscere vitae.

 

145

quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:

si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,

narrares medicis: quod, quanto plura parasti,

tanto plura cupis, nulline faterier audes?

si volnus tibi monstrata radice vel herba

150

non fieret levius, fugeres radice vel herba

proficiente nihil curarier: audieras, cui

rem di donarent, illi decedere pravam

stultitiam, et cum sis nihilo sapientior ex quo

plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?

155

at si divitiae prudentem reddere possent,

si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,

viveret in terris te siquis avarior uno.

 

si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,

quaedam, si credis consultis, mancipat usus:

160

qui te pascit ager, tuus est, et vilicus Orbi,

cum segetes occat tibi mox frumenta daturus,

te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,

pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto

paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis

165

aut etiam supra nummorum milibus emptum.

quid refert, vivas numerato nuper an olim,

emptor Aricini quoniam Veientis et arvi

emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis

sub noctem gelidam lignis calefactat aenum;

170

sed vocat usque suum, qua populus adsita certis

limitibus vicina refugit iurgia: tamquam

sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae

nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema

permutet dominos et cedat in altera iura.

 

175

sic quia perpetuus nulli datur usus et heres

heredem alterius velut unda supervenit undam,

quid vici prosunt aut horrea, quidve Calabris

saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

grandia cum parvis, non exorabilis auro?

 

180

gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,

argentum, vestis Gaetulo murice tinctas

sunt qui non habeant, est qui non curat habere.

 

cur alter fratrum cessare et ludere et ungui

praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter

185

dives et importunus ad umbram lucis ab ortu

silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,

scit Genius, natale comes qui temperat astrum,

naturae deus humanae mortalis, in unum.

quodque caput voltu mutabilis, albus et ater.

 

190

utar et ex modico, quantum res poscet, acervo

tollam, nec metuam, quid de me iudicet heres,

quod non plura datis invenerit; et tamen idem

scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti

discrepet et quantum discordet parcus avaro.

195

distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum

invitus facias neque plura parare labores,

ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,

exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

pauperies inmunda domus procul absit; ego utrum

200

nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.

non agimur tumidis velis aquilone secundo,

non tamen adversis aetatem ducimus austris,

viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re

extremi primorum, extremis usque priores.

 

205

non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto

cum vitio fugere? caret tibi pectus inani

ambitione? caret mortis formidine et ira?

somnia, terrores magicos, miracula, sagas,

nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

210

natalis grate numeras? ignoscis amicis?

lenior et melior fis accedente senecta?

quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?

 

«vivere si recte nescis, decede peritis.

lusisti satis, edisti satis atque bibisti:

215

tempus abire tibi est, ne potum largius aequo

rideat et pulset lasciva decentius aetas.»