Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Epistularum liber prior
Epistula XVAd Numonium Valam
|
___________________________________________________
|
|
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,quorum hominum regio et qualis via – nam mihi BaiasMusa supervacuas Antonius, et tamen illisme facit invisum, gelida cum perluor unda | |
5 | per medium frigus; sane murteta relinquidictaque cessantem nervis elidere morbumsulpura contemni vicus gemit, invidus aegrisqui caput et stomachum supponere fontibus audentClusinis Gabiosque petunt et frigida rura. |
10 | mutandus locus est et deversoria notapraeteragendus equus. «quo tendis? non mihi Cumasest iter aut Baias», laeva stomachosus habenadicet eques; sed equi frenato est auris in ore –;
maior utrum populum frumenti copia pascat, |
15 | collectosne bibant imbris puteosne perennisiugis aquae – nam vina nihil moror illius orae.rure meo possum quidvis perferre patique:ad mare cum veni, generosum et lene requiro,quod curas abigat, quod cum spe divite manet |
20 | in venas animumque meum, quod verba ministret,quod me Lucanae iuvenem commendet amicae –;tractus uter pluris lepores, uter educet apros;utra magis piscis et echinos aequora celent,pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, |
25 | scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
Maenius, ut rebus maternis atque paternisfortiter absumptis urbanus coepit haberi,scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,inpransus non qui civem dinosceret hoste, |
30 | quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,pernicies et tempestas barathrumque macelli,quicquid quaesierat, ventri donabat avaro.hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nilaut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi |
35 | vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset –,scilicet ut ventres lamna candente nepotumdiceret urendos correctus Bestius. idem,quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omneverterat in fumum et cinerem: «non hercule miror,» |
40 | aiebat, «siqui comedunt bona, cum sit obesonil melius turdo, nil volva pulchrius ampla».
nimirum hic ego sum; nam tuta et parvola laudo,cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;verum ubi quid melius contingit et unctius, idem |
45 | vos sapere et solos aio bene vivere, quorumconspicitur nitidis fundata pecunia villis. |