Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Epistularum liber prior
Epistula IIIAd Iulium Florum
|
___________________________________________________
|
|
Iule Flore, quibus terrarum militet orisClaudius Augusti privignus, scire laboro.Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,an freta vicinas inter currentia turris, | |
5 | an pingues Asiae campi collesque morantur?
quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?bella quis et paces longum diffundit in aevum?quid Titius, Romana brevi venturus in ora, |
10 | Pindarici fontis qui non expalluit haustus,fastidire lacus et rivos ausus apertos?ut valet? ut meminit nostri? fidibusne LatinisThebanos aptare modos studet auspice Musa,an tragica desaevit et ampullatur in arte? |
15 | quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus,privatas ut quaerat opes et tangere vitetscripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,ne, si forte suas repetitum venerit olimgrex avium plumas, moveat cornicula risum |
20 | furtivis nudata coloribus –? ipse quid audes?quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvomingenium, non incultum est et turpiter hirtum;seu linguam causis acuis seu civica iurarespondere paras seu condis amabile carmen, |
25 | prima feres hederae victricis praemia. quodsifrigida curarum fomenta relinquere posses,quo te caelestis sapientia duceret, ires.hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli,si patriae volumus, si nobis vivere cari.
|
30 | debes hoc etiam rescribere, sit tibi curaequantae conveniat Munatius? an male sartagratia nequiquam coit et rescinditur, ac vosseu calidus sanguis seu rerum inscitia vexatindomita cervice feros? ubicumque locorum |
35 | vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca. |