BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Q. Horatius Flaccus

65 - 8 a. Chr. n.

 

Epistularum liber prior

 

Epistula I

Ad Maecenatem

 

___________________________________________________

 

 

 

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,

spectatum satis et donatum iam rude quaeris,

Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?

non eadem est aetas, non mens. Veianius armis

5

Herculis ad postem fixis latet abditus agro,

ne populum extrema totiens exoret harena.

est mihi purgatam crebro qui personet aurem:

«solve senescentem mature sanus equum, ne

peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.»

10

nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,

quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum;

condo et compono quae mox depromere possim.

 

ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter;

nullius addictus iurare in verba magistri,

15

quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.

nunc agilis fio et mersor civilibus undis,

virtutis verae custos rigidusque satelles;

nunc in Aristippi furtim praecepta relabor

et mihi res, non me rebus subiungere conor.

 

20

ut nox longa quibus mentitur amica, diesque

longa videtur opus debentibus, ut piger annus

pupillis quos dura premit custodia matrum,

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem

consiliumque morantur agendi naviter id quod

25

aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,

aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.

non possis oculo quantum contendere Lynceus,

non tamen idcirco contemnas lippus inungui;

30

nec, quia desperes invicti membra Glyconis,

nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

fervet avaritia miseroque cupidine pectus:

sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem

35

possis et magnam morbi deponere partem.

laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te

ter pure lecto poterunt recreare libello.

invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,

nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

40

si modo culturae patientem commodet aurem.

 

virtus est vitium fugere et sapientia prima

stultitia caruisse. vides, quae maxima credis

esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,

quanto devites animi capitisque labore;

45

impiger extremos curris mercator ad Indos,

per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis;

ne cures ea quae stulte miraris et optas,

discere et audire et meliori credere non vis?

quis circum pagos et circum compita pugnax

50

magna coronari contemnat Olympia, cui spes,

cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?

vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

 

«o cives, cives, quaerenda pecunia primum est;

virtus post nummos»: haec Ianus summus ab imo

55

prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque.

[laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.]

est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,

sed quadringentis sex septem milia desunt:

plebs eris. at pueri ludentes: «rex eris» aiunt,

60

«si recte facies». hic murus aeneus esto:

nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

 

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est

nenia, quae regnum recte facientibus offert,

et maribus Curiis et decantata Camillis?

65

isne tibi melius suadet, qui «rem facias, rem,

si possis, recte, si non, quocumque modo rem,

ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi»,

an qui Fortunae te responsare superbae

liberum et erectum praesens hortatur et aptat?

 

70

quodsi me populus Romanus forte roget, cur

non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,

nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,

olim quod volpes aegroto cauta leoni

respondit, referam: «quia me vestigia terrent,

75

omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.»

belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?

pars hominum gestit conducere publica; sunt qui

frustis et pomis viduas venentur avaras

excipiantque senes, quos in vivaria mittant;

80

multis occulto crescit res fenore. verum

esto aliis alios rebus studiisque teneri:

idem eadem possunt horam durare probantes?

 

«nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis»,

si dixit dives, lacus et mare sentit amorem

85

festinantis eri; cui si vitiosa libido

fecerit auspicium: «cras ferramenta Teanum

tolletis, fabri». lectus genialis in aula est:

nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;

si non est, iurat bene solis esse maritis.

90

quo teneam voltus mutantem Protea nodo?

quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,

balnea, tonsores, conducto navigio aeque

nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.

 

si curatus inaequali tonsore capillos

95

occurri, rides; si forte subucula pexae

trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,

rides: quid? mea cum pugnat sententia secum,

quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,

aestuat et vitae disconvenit ordine toto,

100

diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?

insanire putas sollemnia me neque rides

nec medici credis nec curatoris egere

a praetore dati, rerum tutela mearum

cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem

105

de te pendentis, te respicientis amici.

 

ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,

liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,

praecipue sanus, nisi cum pitvita molesta est.