Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Epodon liber
Epodos XI
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: trimeter iambeus et elegiambus
Petti, nihil me sicut antea iuvatscribere versiculos amore percussum gravi,amore, qui me praeter omnis expetitmollibus in pueris aut in puellis urere. | |
5 | hic tertius December, ex quo destitiInachia furere, silvis honorem decutit.heu me, per Urbem – nam pudet tanti mali -fabula quanta fui, conviviorum et paenitet,in quis amantem languor et silentium |
10 | arguit et latere petitus imo spiritus.«contrane lucrum nil valere candidumpauperis ingenium» querebar adplorans tibi,simul calentis inverecundus deusfervidiore mero arcana promorat loco. |
15 | «quodsi meis inaestuet praecordiislibera bilis, ut haec ingrata ventis dividatfomenta volnus nil malum levantia,desinet imparibus certare submotus pudor.»ubi haec severus te palam laudaveram, |
20 | iussus abire domum ferebar incerto pedead non amicos heu mihi postis et heulimina dura, quibus lumbos et infregi latus.nunc gloriantis quamlibet mulierculamvincere mollitia amor Lycisci me tenet; |
25 | unde expedire non amicorum queantlibera consilia nec contumeliae graves,sed alius ardor aut puellae candidaeaut teretis pueri longam renodantis comam. |