Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Epodon liber
Epodos VIII
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: trimeter iambeus et dimeter iambeus
Rogare longo putidam te saeculo,viris quid enervet meas,cum sit tibi dens ater et rugis vetusfrontem senectus exaret | |
5 | hietque turpis inter aridas natispodex velut crudae bovis.sed incitat me pectus et mammae putresequina quales uberaventerque mollis et femur tumentibus |
10 | exile suris additum.esto beata, funus atque imaginesducant triumphales tuumnec sit marita, quae rotundioribusonusta bacis ambulet. |
15 | quid, quod libelli Stoici inter Sericosiacere pulvillos amant,inlitterati num minus nervi rigentminusve languet fascinum?quod ut superbo provoces ab inguine, |
20 | ore adlaborandum est tibi. |