Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Carminum liber quartus
Carmen saeculare
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: Sapphicum
Phoebe silvarumque potens Diana,lucidum caeli decus, o colendisemper et culti, date quae precamurtempore sacro,
| |
5 | quo Sibyllini monuere versusvirgines lectas puerosque castosdis, quibus septem placuere colles,dicere carmen.
alme Sol, curru nitido diem qui |
10 | promis et celas aliusque et idemnasceris, possis nihil urbe Romavisere maius.
Rite maturos aperire partuslenis, Ilithyia, tuere matres, |
15 | sive tu Lucina probas vocariseu Genitalis:
diva, producas subolem patrumqueprosperes decreta super iugandisfeminis prolisque novae feraci |
20 | lege marita,
certus undenos deciens per annosorbis ut cantus referatque ludoster die claro totiensque gratanocte frequentis.
|
25 | Vosque, veraces cecinisse Parcae,quod semel dictum est stabilisque rerumterminus servet, bona iam peractisiungite fata.
fertilis frugum pecorisque Tellus |
30 | spicea donet Cererem corona;nutriant fetus et aquae salubreset Iovis aurae.
condito mitis placidusque telosupplices audi pueros, Apollo; |
35 | siderum regina bicornis, audi,Luna, puellas.
Roma si vestrum est opus Iliaequelitus Etruscum tenuere turmae,iussa pars mutare lares et urbem |
40 | sospite cursu,
cui per ardentem sine fraude Troiamcastus Aeneas patriae superstesliberum munivit iter, daturusplura relictis:
|
45 | di, probos mores docili iuventae,di, senectuti placidae quietem,Romulae genti date remque prolemqueet decus omne.
Quaeque vos bobus veneratur albis |
50 | clarus Anchisae Venerisque sanguis,impetret, bellante prior, iacentemlenis in hostem.
iam mari terraque manus potentisMedus Albanasque timet securis, |
55 | iam Scythae responsa petunt, superbinuper et Indi.
iam Fides et Pax et Honos Pudorquepriscus et neglecta redire Virtusaudet adparetque beata pleno |
60 | Copia cornu.
Augur et fulgente decorus arcuPhoebus acceptusque novem Camenis,qui salutari levat arte fessoscorporis artus,
|
65 | si Palatinas videt aequos aras,remque Romanam Latiumque felixalterum in lustrum meliusque semperprorogat aevum,
quaeque Aventinum tenet Algidumque, |
70 | quindecim Diana preces virorumcurat et votis puerorum amicasadplicat auris.
Haec Iovem sentire deosque cunctosspem bonam certamque domum reporto, |
75 | doctus et Phoebi chorus et Dianaedicere laudes. |