Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Carminum liber quartus
Carmen XIII
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: Asclepiadeum tertium
Audivere, Lyce, di mea vota, diaudivere, Lyce: fis anus; et tamenvis formosa videriludisque et bibis inpudens
| |
5 | et cantu tremulo pota Cupidinemlentum sollicitas: ille virentis etdoctae psallere Chiaepulcris excubat in genis.
inportunus enim transvolat aridas |
10 | quercus et refugit te, quia lurididentes, te quia rugaeturpant et capitis nives.
nec Coae referunt iam tibi purpuraenec cari lapides tempora, quae semel |
15 | notis condita fastisinclusit volucris dies.
quo fugit venus, heu, quove color, decensquo motus? quid habes illius, illius,quae spirabat amores, |
20 | quae me surpuerat mihi,
felix post Cinaram notaque et artiumgratarum facies? sed Cinarae brevisannos fata dederunt,servatura diu parem
|
25 | cornicis vetulae temporibus Lycen,possent ut iuvenes visere fervidimulto non sine risudilapsam in cineres facem. |