Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Carminum liber quartus
Carmen XI
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: Sapphicum
Est mihi nonum superantis annumplenus Albani cadus, est in horto,Phylli, nectendis apium coronis,est hederae vis
| |
5 | multa, qua crinis religata fulges;ridet argento domus, ara castisvincta verbenis avet immolatospargier agno;
cuncta festinat manus, huc et illuc |
10 | cursitant mixtae pueris puellae,sordidum flammae trepidant rotantesvertice fumum.
ut tamen noris, quibus advocerisgaudiis, Idus tibi sunt agendae, |
15 | qui dies mensem Veneris marinaefindit Aprilem,
iure sollemnis mihi sanctiorquepaene natali proprio, quod ex hacluce Maecenas meus adfluentis |
20 | ordinat annos.
Telephum, quem tu petis, occupavitnon tuae sortis iuvenem puelladives et lasciva tenetque gratacompede vinctum.
|
25 | terret ambustus Phaethon avarasspes et exemplum grave praebet alesPegasus terrenum equitem gravatusBellerophontem,
semper ut te digna sequare et ultra |
30 | quam licet sperare nefas putandodisparem vites. age iam, meorumfinis amorum
non enim posthac alia calebofemina , condisce modos, amanda |
35 | voce quos reddas: minuentur atraecarmine curae. |