Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Carminum liber quartus
Carmen VII
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: Archilochium alterum
Diffugere nives, redeunt iam gramina campisarboribusque comae;mutat terra vices, et decrescentia ripasflumina praetereunt.
| |
5 | Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audetducere nuda choros.inmortalia ne speres, monet annus et almumquae rapit hora diem.
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, |
10 | interitura, simulpomifer autumnus fruges effuderit, et moxbruma recurrit iners.
damna tamen celeres reparant caelestia lunae:nos ubi decidimus |
15 | quo p<ater> Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,pulvis et umbra sumus.
quis scit an adiciant hodiernae crastina summaetempora di superi?cuncta manus avidas fugient heredis, amico |
20 | quae dederis animo.
cum semel occideris et de te splendida Minosfecerit arbitria,non, Torquate, genus, non te facundia, non terestituet pietas.
|
25 | infernis neque enim tenebris Diana pudicumliberat Hippolytumnec Lethaea valet Theseus abrumpere carovincula Pirithoo. |