Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Carminum liber quartus
Carmen III
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: Asclepiadeum quartum
Quem tu, Melpomene, semelnascentem placido lumine videris,illum non labor Isthmiusclarabit pugilem, non equos inpiger
| |
5 | curru ducet Achaicovictorem, neque res bellica Deliisornatum foliis ducem,quod regum tumidas contuderit minas,
ostendet Capitolio: |
10 | sed quae Tibur aquae fertile praefluuntet spissae nemorum comaefingent Aeolio carmine nobilem.
Romae, principis urbium,dignatur suboles inter amabilis |
15 | vatum ponere me choros,et iam dente minus mordeor invido.
o testudinis aureaedulcem quae strepitum, Pieri, temperas,o mutis quoque piscibus |
20 | donatura cycni, si libeat, sonum,
totum muneris hoc tui est,quod monstror digito praetereuntiumRomanae fidicen lyrae;quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. |