Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Carminum liber tertius
Carmen XI
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: Sapphicum
Mercuri nam te docilis magistromovit Amphion lapides canendo tuque testudo resonare septemcallida nervis,
| |
5 | nec loquax olim neque grata, nunc etdivitum mensis et amica templis:dic modos, Lyde quibus obstinatasadplicet auris,
quae velut latis equa trima campis |
10 | ludit exsultim metuitque tanginuptiarum expers et adhuc protervocruda marito.
tu potes tigris comitesque silvasducere et rivos celeres morari; |
15 | cessit immanis tibi blandientiianitor aulae;
[Cerberus, quamvis furiale centummuniant angues caput eius atquespiritus taeter saniesque manet |
20 | ore trilingui;]
quin et Ixion Tityosque volturisit invito; stetit urna paulumsicca, dum grato Danai puellascarmine mulces.
|
25 | audiat Lyde scelus atque notasvirginum poenas et inane lymphaedolium fundo pereuntis imoseraque fata,
quae manent culpas etiam sub Orco: |
30 | inpiae nam quid potuere maius? ,inpiae sponsos potuere duroperdere ferro.
una de multis face nuptialidigna periurum fuit in parentem |
35 | splendide mendax et in omne virgonobilis aevom,
«surge» quae dixit iuveni marito,«surge, ne longus tibi somnus undenon times detur; socerum et scelestas |
40 | falle sorores,
quae velut nactae vitulos leaenaesingulos eheu lacerant: ego illismollior nec te feriam neque intraclaustra tenebo.
|
45 | me pater saevis oneret catenis,quod viro clemens misero peperci,me vel extremos Numidarum in agrosclasse releget:
i pedes quo te rapiunt et aurae, |
50 | dum favet nox et Venus, i secundoomine et nostri memorem sepulcroscalpe querelam.» |