Q. Horatius Flaccus
65 - 8 a. Chr. n.
|
Carminum liber alter
Carmen XVI
|
___________________________________________________
|
|
Metrum: Sapphicum
Otium divos rogat in patentiprensus Aegaeo, simul atra nubescondidit lunam neque certa fulgentsidera nautis,
| |
5 | otium bello furiosa Thrace,otium Medi pharetra decori,Grosphe, non gemmis neque purpura ve-nale nec auro.
non enim gazae neque consularis |
10 | submovet lictor miseros tumultusmentis et curas laqueata circumtecta volantis.
vivitur parvo bene, cui paternumsplendet in mensa tenui salinum |
15 | nec levis somnos timor aut cupidosordidus aufert.
quid brevi fortes iaculamur aevomulta? quid terras alio calentissole mutamus? patriae quis exsul |
20 | se quoque fugit?
[scandit aeratas vitiosa navisCura nec turmas equitum relinquit,ocior cervis et agente nimbosocior Euro.]
|
25 | laetus in praesens animus quod ultra estoderit curare et amara lentotemperet risu: nihil est ab omniparte beatum.
abstulit clarum cita mors Achillem, |
30 | longa Tithonum minuit senectus:et mihi forsan, tibi quod negarit,porriget hora.
te greges centum Siculaeque circum-mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum |
35 | apta quadrigis equa, te bis Afromurice tinctae
vestiunt lanae: mihi parva rura etspiritum Graiae tenuem CamenaeParca non mendax dedit et malignum |
40 | spernere volgus. |