BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Q. Horatius Flaccus

65 - 8 a. Chr. n.

 

Carminum liber primus

 

Carmen XXVIII

 

___________________________________________________

 

 

 

Metrum:

Archilochium primum

 

Te maris et terrae numeroque carentis harenae

mensorem cohibent, Archyta,

pulveris exigui prope litus parva Matinum

munera, nec quicquam tibi prodest

 

5

aerias temptasse domos animoque rotundum

percurrisse polum morituro.

occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,

Tithonusque remotus in auras

 

et Iovis arcanis Minos admissus, habentque

10

Tartara Panthoiden iterum Orco

demissum, quamvis clipeo Troiana refixo

tempora testatus nihil ultra

 

nervos atque cutem morti concesserat atrae,

iudice te non sordidus auctor

15

naturae verique. sed omnis una manet nox

et calcanda semel via leti.

 

dant alios Furiae torvo spectacula Marti,

exitio est avidum mare nautis:

mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum

20

saeva caput Proserpina fugit.

 

me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.

at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae

ossibus et capiti inhumato

 

25

particulam dare; sic, quodcumque minabitur Eurus

fluctibus Hesperiis, Venusinae

plectantur silvae te sospite, multaque merces,

unde potest, tibi defluat aequo

 

ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.

30

neglegis inmeritis nocituram

postmodo te natis fraudem conmittere? fors et

debita iura vicesque superbae

 

te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,

teque piacula nulla resolvent.

35

quamquam festinas, non est mora longa: licebit

iniecto ter pulvere curras.