BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Q. Horatius Flaccus

65 - 8 a. Chr. n.

 

Carminum liber primus

 

Carmen XXV

 

___________________________________________________

 

 

 

Metrum:

Sapphicum

 

Parcius iunctas quatiunt fenestras

iactibus crebris iuvenes protervi

nec tibi somnos adimunt amatque

ianua limen,

 

5

quae prius multum facilis movebat

cardines. audis minus et minus iam:

«me tuo longas pereunte noctes,

Lydia, dormis?»

 

in vicem moechos anus arrogantis

10

flebis in solo levis angiportu

Thracio bacchante magis sub inter-

lunia vento,

 

cum tibi flagrans amor et libido,

quae solet matres furiare equorum,

15

saeviet circa iecur ulcerosum,

non sine questu,

 

laeta quod pubes hedera virenti

gaudeat pulla magis atque myrto,

aridas frondes hiemis sodali

20

dedicet Euro.