BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Q. Horatius Flaccus

65 - 8 a. Chr. n.

 

Carminum liber primus

 

Carmen XVIII

 

___________________________________________________

 

 

 

Metrum:

Asclepiadeus maior

 

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem

circa mite solum Tiburis et moenia Catili.

siccis omnia nam dura deus proposuit neque

mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

5

quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?

quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?

ac ne quis modici transiliat munera Liberi,

Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero

debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,

10

cum fas atque nefas exiguo fine libidinum

discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,

invitum quatiam nec variis obsita frondibus

sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio

cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui

15

et tollens vacuum plus nimio gloria verticem

arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.