Aulus Hirtius
ca. 85 - 43 a. Chr. n.
|
Commentarii de bello Gallico
Commentarius octavusPraefatiuncula auctoris
|
_________________________________________________________
|
|
Praefatiuncula auctoris.
(10) Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego non existimavi mihi esse faciendum propterea, quod insequens annus L. Paulo C. Marcello consulibus nullas res Galliae habet magnopere gestas. (11) ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario statui. |