BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

L. Aurelii Hermiae elogium

ca. 80 a. Chr. n.

 

Elogium sepulcrale

 

Textus:

British Museum, Greek and Roman Department,

Registration number 1867,0508.55

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

 

[Au]relius L(ucii) l(ibertus)

[H]ermia

[l]anius de colle

Viminale

[h]aec quae me faato

praecessit corpore

casto

[c]oniunxs una meo

praedita amans

animo

[f]ido fida viro veixsi[t]

studio parili qum

[n]ulla in avaritie

cessit ab officio

[A]urelia L(ucii) l(iberta)

 

Aurelia L(ucii) l(iberta)

Philematio

viv(a) Philematium sum

Aurelia nominitata

casta pudens volgei

nescia feida viro

vir conleibertus fui[t]

eidem quo careo

eheu

ree fuit ee vero plus

superaque parens

septem me naatam

annorum gremio

ipse recepit XXXX

annos nata necis pot(ior)

ille meo officio S o

adsiduo florebat

ad o[mnes]