BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Quintus Tullius Cicero

ca. 102 - 43 a. Chr. n.

 

Epistolae

 

Textus:

M. Tulli Ciceronis epistulae

ed. Louis C. Purser, Oxonii: Clarendon 1903

 

_________________________________________________________

 

 

 

M. TULLIUS CICERO, AD FAMILIARES 16.16

Scr. in Gallia transalpina ex. m. Maio a. 701 (53).

 

Qvintvs Marco fratri s.

 

[1] De Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et meam Tulliolam tuumque filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, quom eum indignum illa fortuna ac nobis amicum quam servum esse maluisti. mihi crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor. [2] si enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris, [et] sermonibus humanitate, quae sunt his ipsis commodis potiora! amo te omnibus equidem de maximis causis, verum etiam propter hanc vel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti. te totum in litteris vidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam.

 

――――――

 

M. TULLIUS CICERO, AD FAMILIARES 16.8

Scr. in Campania vel ex. m. Ian. vel Febr. a. 705 (49).

 

Q. Cicero Tironi s. d.

 

[1] Magnae nobis est sollicitudini valetudo tua. nam tametsi qui veniunt ἀκίνδυνα μὲν χρονιώτερα δὲ nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus. at tamen quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate. [2] vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab iniuria temporis. 

 

ψῦχος δὲ λεπτῶι χρωτὶ πολεμιώτατον,

 

inquit Euripides; cui tu quantum credas nescio; ego certe singulos eius versus singula [eius] testimonia puto. effice, si me diligis, ut valeas et ut ad nos firmus ac valens quam primum venias.

Ama nos et vale. Quintus f. tibi salutem dicit.

 

――――――

 

M. TULLIUS CICERO, AD FAMILIARES 16.26

Scr. loco et mense incerto a. 710 (44).

 

Qvintvs Tironi svo p. s. d.

 

[1] Verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. non potes effugere huius culpae poenam te patrono; Marcus est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse. [2] plane te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse videaris. valde enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur.

Ama nos et vale. 

 

――――――

 

M. TULLIUS CICERO, AD FAMILIARES 16.27

Scr. loco incerto ex. m. Dec. a. 710 (44).

 

Q. Cicero Tironi svo s. p. d.

 

[1] Mirificam mi verberationem cessationis epistula dedisti; nam quae parcius frater perscripserat verecundia videlicet et properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scripsisti, et maxime de coss. designatis, quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos; qui nisi a gubernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio periculum est. [2] incredibile est, quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet. res est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda; nam isti duo vix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas. te, ut dixi, fero in oculis. ego vos a. d. III K. videbo tuosque oculos, etiam si te veniens in medio foro videro, dissaviabor.

Me ama. vale.

 

――――――