BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Tullius Cicero

106 - 43 a. Chr. n.

 

Hortensius

 

Fragmenta

 

Textus:

M. Tulli Ciceronis Hortensius

ed. A. Grilli, Milano 1962

 

_________________________________________________________

 

 

 

Hortensius

Disputationis personae:

Cicero, Hortensius, Catulus, Lucullus

 

1

Quod cum uterque nostrum adnuissent omnesque ad id tempus quod erat dictum postero die venissemus

(Nonius p. 438, 12; Grilli fr. 1; Straume-Z. fr. 20; Müller fr. 16)

 

2

Cum in villam Luculli ventum esset, omni apparatu venustatis ornatam

(Schol. Gron. in Cic. Verr. I, 20, 54 p. 404. 20 Bait.; Grilli fr. 2; Straume-Z. fr. 23; Müller fr. 17)

 

3

Luculloque noster adventus et gratus et iucundus fuisset

(Arus. Mess. VII, 3; Grilli fr. 3; Straume-Z. fr. 21; Müller fr. 18)

 

4

hic primum Catulus delectatus ipso loco

(Arus. Mess. IV, 21; Grilli fr. 4; Straume-Z. fr. 22; Müller fr. 19)

 

5

HO:  Nam cum omnis sollertia admiranda est, tum ea quae efficit ut inanima quae sint vivere et spirare videantur

(Nonius p. 128, 3; Grilli fr. 5; Straume-Z. fr. 24; Müller fr. 20)

 

6

HO:  quaero enim non quibus intendam rebus animum, sed quibus relaxem ac remittam

(Nonius p. 329, 6; Grilli fr. 6; Straume-Z. fr. 33I; Müller fr. 31)

 

7

HO:  ea facultas maioribus nostris erat, qui confectis senatusconsultis

(Nonius p. 269, 11; Grilli fr. 7; Straume-Z. fr. 15; Müller fr. 88)

 

8

CA:  quare velim dari mihi, Luculle, iubeas indicem tragicorum, ut sumam qui forte mihi desunt.

(Nonius p. 396, 27; Grilli fr. 8; Straume-Z. fr. 35; Müller fr. 48)

 

9

CA:  quod alterius ingenium sic <acre> ut acetum Aegyptium, alterius sic acre ut mel Hymettium dicimus

(Nonius p. 240, 39; Grilli fr. 9; Straume-Z. fr. 82I; Müller fr. 89)

 

13

LU:  unde autem facilius quam ex annalium monumentis aut bellicae res aut omnis rei publicae disciplina cognoscitur?

(Nonius p. 275, 34; Grilli fr. 13; Straume-Z. fr. 28; Müller fr. 26)

 

14

LU:  Unde aut ad agendum aut ad dicendum copia depromi maior gravissimorum exemplorum, quasi incorruptorum testimoniorum, potest?

(Nonius p. 315, 23; Grilli fr. 14; Straume-Z. fr. 27; Müller fr. 27)

 

15

LU:  quid enim aut Herodoto dulcius aut Thucydide gravius, <aut Xenophonte copiosius> aut Philisto brevius, aut Theopompo acrius aut Ephoro mitius inveniri potest?

(Nonius p. 240, 39; Grilli fr. 15; Straume-Z. fr. 29; Müller fr. 25)

 

16

LU:  quare adgredere, quaeso, et gratificare rei publicae

(Nonius p. 118, 21; Grilli fr. 16; Straume-Z. fr. 30; Müller fr. 61)

 

17

HO:  qui cum hodie bellum cum mortuo gerunt

(Arus. Mess. II, 2 ed. Marmorale; Grilli fr. 17; Straume-Z. fr. 19; Müller fr. 47)

 

18

HO:  hunc Crassum, qui lentius, ut scitis, dicere solebat, ad imitationem quasi nostri generis contendisse

(Nonius p. 337; Grilli fr. 18; Straume-Z. fr. 41; Müller fr. 22)

 

19

CA:  eloquentia tueri, quam tu in caelum, Hortensi, credo, ut ipse cum ea simul ascenderes, sustulisses

(Nonius p. 385, 36; Grilli fr. 19; Straume-Z. fr. 103; Müller fr. 45)

 

20

CA:  nihil tamen esse in quo se animus excellens tollere<t>

(Nonius p. 407, 3 ed. Merceri apud W. M. Lindsay; Grilli fr. 20; Straume-Z. fr. 11; Müller fr. 62)

 

23

CI:  tu me et alias nonnumquam et paulo ante adhortatus es aliorum facta et eventa conquirerem

(Nonius p. 204, 5; Grilli fr. 23; Straume-Z. fr. 31; Müller fr. 46)

 

24

HO:  Ambigua se aiunt audire acute, explicare dilucide; item omne verbum ambiguum esse dicunt. Quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunt? Nam hoc est in tenebras exstinctum lumen inferre.

(Aug. de dialect. 9, 39; Grilli fr. 24; Straume-Z. fr. 59; Müller fr. 99)

 

25

HO:  sicut pharmacopola bestiam se ad extremum pollicetur prolaturum <feram> quae se ipsa comest: quod efficit dialecticorum ratio.

(Nonius p. 81, 32; Grilli fr. 25; Straume-Z. fr. 54; Müller fr. 30)

 

26

CI:  tum ψευδομένους et soritam et totam dialecticam aut inludis aut increpas?

(Nonius p. 329, 21; Grilli fr. 26; Straume-Z. fr. 60; Müller fr. 55)

 

27

CI:  quis te aut est aut fuit umquam in partiundis rebus, in definiundis, in explicandis pressior?

(Nonius p. 364, 21; Grilli fr. 27; Straume-Z. fr. 55; Müller fr. 56)

 

28

CI:  aut tibi id ipsum pervertendum fuit, quod tu ne attigisti quidem, aut eius partes quasi membra quaedam caedenda

(Nonius p. 271, 31; Grilli fr. 28; Straume-Z. fr. 61; Müller fr. 58)

 

29

CI:  altera est nexa cum superiore et inde apta atque pendens

(Nonius p. 81, 32; Grilli fr. 29; Straume-Z. fr. 67; Müller fr. 52)

 

30

CI:  Quid? tu, inquam, soles cum rationem e dispensatore accipis, si aera singula probasti, summam quae ex his confecta sit non probare?

(Nonius p. 193, 11; Grilli fr. 30; Straume-Z. fr. 93; Müller fr. 59)

 

31

CI:  non<n>e sine ea cogitatione, ineundis subducendisque rationibus

(Nonius p. 399, 15; Grilli fr. 31; Straume-Z. fr. 63; Müller fr. 94)

 

32

CI:  Itaque tibi concedo, quod in duodecim scriptis solemus, ut calculum redducas, si te alicuius dati paenitet.

(Nonius p. 81, 32; Grilli fr. 32; Straume-Z. fr. 68; Müller fr. 60)

 

33

HO:  Captum me fortasse_inquit_putas et id quod nollem confiteri coactum

(Nonius p. 253, 28; Grilli fr. 33; Straume-Z. fr. 51; Müller fr. 39)

 

34

CI:  Perge, quaeso: nec enim imperite exorsus es

(Nonius p. 30, 26; Grilli fr. 34; Straume-Z. fr. 37; Müller fr. 28)

 

35

HO:  aliud ex silvis severum et triste

(Nonius p. 390, 17; Grilli fr. 35; Straume-Z. fr. 79; Müller fr. 90)

 

37

HO:  praecipiunt haec isti, set facit nemo

(Nonius p. 390, 17; Grilli fr. 37; Straume-Z. fr. 57; Müller fr. 41)

 

38

HO:  qui illud nescioquid, quod in primoribus habent, ut aiunt, labris

(Nonius p. 428, 2; Grilli fr. 38; Straume-Z. fr. 36; Müller fr. 93)

 

39

HO:  Facessant igitur omnes qui docere nihil possunt, quo melius sapientiusque vivamus

(Nonius p. 307, 7; Grilli fr. 39; Straume-Z. fr. 32; Müller fr. 49)

 

40

HO:  quantum inter se homines studentes moribus omni vitae ratione differant

(Nonius p. 284, 35; Grilli fr. 40; Straume-Z. fr. 71; Müller fr. 37)

 

42

HO:  Quae est igitur philosophia, Socrate? Nec dubito quin, quaecumque sit, lautitiam ac victum elegantem magnifice neque minus quam deceret colere instituisset

(Nonius p. 337, 30; Grilli fr. 42; Straume-Z. fr. 48; Müller fr. 43)

 

43

HO:  magna etiam animi contentio adhibenda est [in explicando], Aristotele<m> si leges

(Nonius p. 258, 26; Grilli fr. 43; Straume-Z. fr. 56; Müller fr. 29)

 

44

HO:  Itaque tunc Democriti manus urguebatur; est enim non magna

(Nonius p. 418, 13; Grilli fr. 44; Straume-Z. fr. 53; Müller fr. 34)

 

45

HO:  his contrarius Aristo Chius, praefractus, ferreus: nihil bonum nisi quod rectum atque honestum est

(Nonius p. 155, 15; Grilli fr. 45; Straume-Z. fr. 13; Müller fr. 38)

 

46

HO:  hi nostri amici verecundantur, capti splendore virtutis

(Nonius p. 480, 13; Grilli fr. 46; Straume-Z. fr. 17; Müller fr. 75)

 

47

HO:  Si deus unus est, quae esse beata solitudo queat?

(Lact. instit. div. I, 7, 3-5; Grilli fr. 47; Straume-Z. fr. 62; Müller fr. 40)

 

48

HO:  Avia mea dicebat hoc quod Stoici, fato omnia fieri: mater autem, mulier sapiens, <ita> non existimavit.

(Maxim. Taur. tract. c. pag. PL LVII 783 Migne; Grilli fr. 48; Straume-Z. fr. 64; Müller 103)

 

49

HO:  tunc obsequatur naturae, cum sine magistro senserit quid naturae desideret. non enim potest quae bona est desiderare quod malum est.

(Aug. contra Iulian. Pelag. V, 7, 29; Grilli fr. 49; Straume-Z. fr. 38; Müller fr. 82)

 

50

HO:  vidi in dolore podagrae nihilo illum vel omnium maximum Stoicorum, Posidonium, quam Nicomachum Tyrium hospitem meum, fortiorem

(Nonius p. 527, 28; Grilli fr. 50; Straume-Z. fr. 25; Müller fr. 44)

 

51

HO:  Si igitur nec certi est quidquam, nec opinari sapientis est, nihil umquam sapiens adprobabit.

(Aug. contra Acad. III, 32; Grilli fr. 51; Straume-Z. fr. 92; Müller fr. 100)

 

52

Quando philosophi esse coeperunt? Thales, ut opinor, primus. Recens haec quidem aetas. Ubi ergo apud antiquiores latuit amor iste investigandae veritatis?

(Lact. instit. div. III, 16, 12-16; Grilli fr. 52; Straume-Z. fr. 52; Müller fr. 32)

 

55

CI:  Profecto omnis istorum disputatio, quamquam uberrimos fontes virtutis et scientiae continet, tamen conlata cum horum actis perfectisque rebus vereor ne non tantum videatur utilitatis adtulisse negotiis hominum quantam oblectationem otio.

(Lact. instit. div. III, 16, 3-6; Grilli fr. 55; Straume-Z. fr. 18; Müller fr. 42)

 

56

CI:  itaque nec in philosophia cuiquam cessit et vitae gravitate praestitit

(Nonius p. 371, 20; Grilli fr. 56; Straume-Z. fr. 58; Müller fr. 66)

 

57

HO?:  Nam quod vereris, ne non conveniat nostris aetatibus ista oratio quae spectet ad hortandum

(Nonius p. 270, 35; Grilli fr. 57; Straume-Z. fr. 12; Müller fr. 57)

 

58

Beati certe omnes esse volumus.

(Aug. de trin. XIII, 7-8; Grilli fr. 58; Straume-Z. fr. 69I/70I; Müller fr. 36)

 

59

Ecce autem non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos qui vivant ut ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, id ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Plus enim mali pravitas voluntatis adfert quam fortuna cuiquam boni.

(Aug. de vita beat. 10-11; Grilli fr. 59; Straume-Z. fr. 69II/70II; Müller fr. 39)

 

60

CI:  et ceteras quidem res, in quibus peccata non maxumas adferunt noxias, tamen inscii non attingunt

(Nonius p. 438, 24; Grilli fr. 60; Straume-Z. fr. 72; Müller fr. 84)

 

63

CI:  et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen <ae>qualitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex <mi>seris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.

(Ammian. Marc. 15, 5)

 

64

CI:  habet enim ipsa certam et definitam viam, <s>et ex ea multis vitiis et erroribus depravata deducitur

(Nonius p. 289, 18; Grilli fr. 64; Straume-Z. fr. 75; Müller fr. 70)

 

65

CI:  deinde imitator, ut sibi quidem videtur, naturae mos vindicat

(Nonius p. 419, 13; Grilli fr. 65; Straume-Z. fr. 75; Müller fr. 71)

 

66

CI:  ut ea sibi ratio vera restituat, quae consuetudo vitiosa detraxerat

(Nonius p. 288, 8; Grilli fr. 66; Straume-Z. fr. 81; Müller fr. 68)

 

67

CI:  primus balneola suspendit, inclusit pisces

(Nonius p. 194, 12; Grilli fr. 67; Straume-Z. fr. 40; Müller fr. 76)

 

69

CI:  sollertiaque ea posset vel in tegulis proseminare ostreas

(Nonius p. 216, 14; Grilli fr. 69; Straume-Z. fr. 42; Müller fr. 78)

 

70

CI:  et amoenitate summa perfructus est

(Prisc. de instit. gramm. X, 2, 13, p. 506 H.; Grilli fr. 70; Straume-Z. fr. 43; Müller fr. 77)

 

71

CI:  vixit ad summam senectutem optuma valitudine

(Nonius p. 401, 36; Grilli fr. 71; Straume-Z. fr. 39; Müller fr. 79)

 

73

CI:  An vero multorum in terris praediorum dominos divites appellamus, omnium virtutum possessores pauperes nominabimus?

(Aug. de vita beat. 22; Grilli fr. 73)

 

74

CI:  eundem non <modo> mediocri pecunia, sed etiam tenui percipere possumus

(Nonius p. 411, 34; Grilli fr. 74; Straume-Z. fr. 46; Müller fr. 92)

 

75

CI:  tum intellegas quam illud non sit necessarium quod redundat

(Nonius p. 384, 21; Grilli fr. 75; Straume-Z. fr. 45; Müller fr. 73)

 

77

omnes mortales sese laudarier optant

(Aug. ep. 231, 3; Grilli fr. 77)

 

78

CI:  ne in continentibus quidem terris vestrum nomen dilatari potest

(Nonius p. 274, 5; Grilli fr. 78; Straume-Z. fr. 94; Müller fr. 87)

 

80

CI:  horum annorum quos in fastis habemus magnus DCCCCLIV complectitur.

(Serv. comm. in Verg. Aen. I, 269; Grilli fr. 80; Straume-Z. fr. 95I; Müller fr. 35 c/a)

 

82

CI:  ut easdem tenebras efficiat, quas effecit <in> interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus

(Aug. de civ. d. III, 15; Grilli fr. 82; Straume-Z. fr. 98; Müller fr. 54)

 

83

CI:  caeli signorum admirabilem ordinem insatiabilemque pulchritudinem magis spectat

(Nonius p. 402, 17; Grilli fr. 83; Straume-Z. fr. 97; Müller fr. 53)

 

84

CI:  An vero voluptates corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque escae malorum? Quae enim confectio est valetudinis, quae deformatio [coloris et] corporis, quod turpe damnum, quod dedecus quod non evocetur atque eliciatur voluptate? Cuius motus, ut quisque est maximus, ita est inimicissisimus philosophiae: congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate ea qua nulla possit maior esse, adtendere animo, inire rationem, cogitare omnino quicquam potest? Quis autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus ut moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas?

(Aug. contra Iulian. Pelag. IV, 14, 72; Grilli fr. 84; Straume-Z. fr. 84I; Müller fr. 81)

 

85

CI:  <si accessit> ad iuvenilem lubidinem copia voluptatum, gliscit illa ut ignis oleo

(Nonius p. 22, 21; Grilli fr. 85; Straume-Z. fr. 74; Müller fr. 74)

 

86

CI:  voluptates autem nulla ab re necessaria invitamenta adferunt senibus

(Nonius p. 321, 14; Grilli fr. 86; Straume-Z. fr. 44; Müller fr. 80)

 

87

CI:  ponendae sunt fides et tibiae

(Nonius p. 313, 24; Grilli fr. 87; Straume-Z. fr. 47; Müller fr. 91)

 

90

CI:  deinde boni mores et modestiores et ad capienda praecepta molliores <pueros reddunt>

(Nonius p. 254, 10; Grilli fr. 90; Straume-Z. fr. 77; Müller fr. 51)

 

91

CI:  ut enim segetes agricolae subigunt aratris multo ante quam serant

(Nonius p. 395, 11; Grilli fr. 91; Straume-Z. fr. 14; Müller fr. 24)

 

92

CI:  ut ii, qui conbibi purpuram volunt, sufficiunt prius lanam medicamentis quibusdam, sic litteris talibusque doctrinis ante excoli animos et ad sapientiam concipiendam inbui et praeparari decet

(Nonius p. 521, 19; Grilli fr. 92; Straume-Z. fr. 78I; Müller fr. 23)

 

96

CI:  Id enim est sapientis, providere; ex quo sapientia est appellata prudentia

(Nonius p. 41, 29; Grilli fr. 96; Straume-Z. fr. 65; Müller fr. 33)

 

97

CI:  inbecillis autem est pudoris magister timor; qui si quando paululum aberravit, statim spe inpunitatis exultat

(Nonius p. 300, 40; Grilli fr. 97; Straume-Z. fr. 80; Müller fr. 72)

 

98

CI:  ut igitur domitores equorum non verbera solum adhibent ad domandum, sed cibum etiam saepe subtrahunt, <ut> fame debilitetur eculeorum nimis effrenata vis

(Nonius p. 105, 6; Grilli fr. 98; Straume-Z. fr. 85; Müller fr. 64)

 

99

CI:  magnitudo animi, patientia laborum, mortis dolorumque contemptio

(Nonius p. 201, 33; Grilli fr. 99; Straume-Z. fr. 90; Müller fr. 67)

 

101

CI:  et qui expectat pendet animi, quia semper quid futurum sit incertum est

(Nonius p. 498, 36; Grilli fr. 101; Straume-Z. fr. 66; Müller fr. 83)

 

102

CI:  ut ait Ennius refugiat timido sanguen atque exalbescat metu

(Prisc. lib. VI, 12, 66; Grilli fr. 102; Straume-Z. fr. 86; Müller fr. 65)

 

104

CI:  an, cum videat me et meos comites, fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam, constantiam, gravitatem, fidem, ipsa se subducat?

(Nonius p. 399, 28; Grilli fr. 104; Straume-Z. fr. 85; Müller fr. 64)

 

105

CI:  consolabitur eam magnitudo animi et humanarum opinionum alta quaedam despectio

(Nonius p. 288, 22; Grilli fr. 105; Straume-Z. fr. 100; Müller fr. 69)

 

110

CI:  Si nobis, cum ex hac vita migrassemus, in beatorum insulis immortale aevum, ut fabulae ferunt, degere liceret, quid opus esset eloquentia, cum iudicia nulla fierent, aut ipsis etiam virtutibus? Non enim fortitudine egeremus nullo proposito aut labore aut periculo, nec iustitia cum esset nihil quod adpeteretur alieni, nec temperantia quae regeret eas quae nullae essent libidines; ne prudentia quidem egeremus, nullo delectu proposito bonorum et malorum. Una igitur essemus beati cognitione naturae et scientia, qua sola etiam deorum est vita laudanda. Ex quo intellegi potest cetera necessitatis esse, unum hoc voluntatis.

(Aug. de trin. XIV, 12; Grilli fr. 110; Straume-Z. fr. 101; Müller fr. 50)

 

111

quam dii quibusdam paucis veram dederunt; nec hominibus ab his aut datum est donum maius aut potuit ullum dari.

(Aug. de civ. Dei XXII, 22; Grilli fr. 111)

 

112

Ex quibus humanae vitae erroribus et aerumnis fit ut interdum veteres illi vates sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid dixisse videantur verumque sit illud quod est apud Aristotelem, simili nos adfectos esse supplicio atque eos qui quondam, cum in praedonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis adversa adversis accomodata, quam aptissime colligabantur: sic nostros animos cum corporibus copulatos ut vivos cum mortuis esse coniunctos.

(Aug. contra Iul. Pel. IV, 15, 78; Grilli fr. 112; Straume-Z. fr. 99I; Müller fr. 95)

 

113

CI:  vidit enim quod videndum fuit, adpendicem animi esse corpus nihilque esse in eo magnum

(Nonius p. 42, 6; Grilli fr. 113; Straume-Z. fr. 88; Müller fr. 96)

 

115

CI:  Quae nobis dies noctesque considerantibus acuentibusque intelligentiam quae est mentis acies caventibusque ne quando illa hebescat, id est in philosophia viventibus, magna spes est: aut si hoc quo sentimus et sapimus mortale et caducum est, iucundum nobis perfunctis muneribus humanis occasum neque molestam exstinctionem et quasi quietem vitae fore; aut si, ut antiquis philosophis iisque maximis longeque clarissimis placuit, aeternos animos ac divinos habemus, sic existimandum est quo magis hi fuerint semper in suo cursu, id est in ratione et in investigandi cupiditate, et quo minus se admiscuerint atque implicuerint hominum vitiis et erroribus, hoc eis faciliorem ascensum et reditum in caelum fore. Quapropter, ut aliquando terminetur oratio, si aut exstingui tranquille volumus cum in his artibus vixerimus, aut si ex hac in aliam haud paulo meliorem domum sine mora demigrare, in his studiis nobis omnis opera et cura ponenda est.

(Aug. de trin. XIV, 26; Grilli fr. 115; Straume-Z. fr. 102; Müller fr. 97)

 

――――――

 

Grilli:

M. Tulli Ciceronis Hortensius

ed. A. Grilli, Milano 1962

 

Straume-Z.

Cicero: Hortensius, Lucullus, Academici Libri

ed. L. Straume-Zimmermann, München: Artemis 1990

 

Müller:

M. Tulli Ciceronis opera IV, 3

ed. C. F. W. Müller, Leipzig: Teubner 1879