M. Tullius Cicero
106 - 43 a. Chr. n.
|
Epistolae
63 a. Chr. n.
|
_________________________________________________________
|
|
AD FAMILIARES 13.76 Scr. Romae anno incerto fort. 691 (63).
M. Cicero IIII viris et decvrionibvs s. d.
[1] Tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt, ut nihil possit esse coniunctius quam nos inter nos sumus. quod nisi ita esset, uterer mea consuetudine ut vobis nulla in re molestus essem. etenim vos mihi optimi testes estis, quom mihi persuasum esset nihil esse quod a vobis impetrare non possem, numquam me tamen gravem vobis esse voluisse. [2] vehementer igitur vos etiam atque etiam rogo ut honoris mei causa quam liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis remque cum eo conficiatis, ut quam possessionem habet in agro Fregellano a vobis emptam eam liberam et immunem habere possit. id si a vobis impetraro, summo me beneficio vestro adfectum arbitrabor.
―――――― |