BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

M. Tullius Cicero

106 - 43 a. Chr. n.

 

Pseudo-Ciceronis

epistula ad Octavianum

 

Textus:

Cicero, Epistulae ad Quintum fratrem

ed. Helmut Kasten München: Heimeran 1959

 

_________________________________________________________

 

 

 

Cicero Octaviano sal.

 

[1] Si per tuas legiones mihi licitum fuisset, quae nomini meo populoque Romano sunt inimicissimae, venire in senatum coramque de re publica disputare, fecissem, neque tam libenter quam necessario; nulla enim remedia, quae vulneribus adhibentur, tam faciunt dolorem quam quae sunt salutaria. sed quoniam cohortibus armatis circumsaeptus senatus nihil aliud vere potest decernere nisi timere (in Capitolio signa sunt, in urbe milites vagantur, in Campo castra ponuntur, Italia tota legionibus ad libertatem nostram conscriptis ad servitutem adductis equitatuque exterarum nationum distinetur), cedam tibi in praesentia foro, curia et sanctissimis deorum immortalium templis, in quibus reviviscente iam libertate deinde rursus oppressa senatus nihil consulitur, timet multa, assentatur omnia; [2] post etiam paulo temporibus ita postulantibus cedam urbe, quam per me conservatam, ut esset libera, in servitute videre non potero; cedam vita, quae, quamquam sollicita est, tamen, si profutura est rei publicae, bona spe posteritatis me consolatur, qua sublata non dubitanter occidam; atque ita cedam, ut fortuna iudicio meo, non animus mihi defuisse videatur. illud vero, quod et recentis doloris habet indicium et praeteritae iniuriae testimonium et absentium sensus significationem, non praetermittam quin, quoniam coram id facere prohibeor, absens pro me reque p. expostulem tecum. atque ita dico «pro me», si quidem mea salus aut utilis rei publicae est aut coniuncta certe publicae saluti. nam, per deum immortalium fidem, nisi forte frustra eos appello, quorum aures atque animus a nobis abhorrent, perque Fortunam populi Romani, quae, quamquam nobis infesta est, fuit aliquando propitia et, ut spero, futura est, quis tam expers humanitatis, quis huius urbis nomini ac sedibus usque adeo est inimicus, ut ista aut dissimulare possit aut non dolere aut, si nulla ratione publicis incommodis mederi queat, non morte proprium periculum vitet? [3] Nam ut ordiar ab initio et perducam ad extremum et novissima conferam primis, quae non posterior dies acerbior priore et quae non insequens hora antecedente calamitosior populo Romano illuxit? M. Antonius, vir animi maximi – utinam etiam sapientis consili fuisset! –, C. Caesare fortissime sed parum feliciter a rei publicae dominatione semoto concupierat magis regium, quam libera civitas pati poterat, principatum, publicam dilapidabat pecuniam, aerarium exhauriebat, minuebat vectigalia, donabat civitates immunitate et nationes ex commentario; dictaturam gerebat, leges imponebat, prohibebat dictatorem creari, legibus senatus consultis ipse repugnabat in senatu, provincias unus omnes concupiebat. cui sordebat Macedonia provincia, quam victor sibi sumpserat Caesar, quid de hoc sperare aut exspectare nos oportebat? [4] exstitisti tu vindex nostrae libertatis ut tunc quidem optimus (quod utinam neque nostra nos opinio neque tua fides fefellisset!) et veteranis in unum conductis et duabus legionibus a pernicie patriae ad salutem avocatis subito prope iam adflictam ac prostratam rem publicam tuis opibus extulisti. quae tibi non ante quam postulares, maiora quam velles, plura quam sperares, detulit senatus? Dedit fasces, ut cum auctoritate defensorem haberet, non ut imperio se adversum armaret; appellavit imperatorem hostium exercitu pulso tribuens honorem, non ut tua caede reversus ille fugiens exercitus te nominaret imperatorem; decrevit in foro statuam, locum in senatu, summum honorem ante tempus. [5] si quid aliud est, quod dari possit, addet; quid aliud est maius, quod velis sumere? sin autem supra aetatem, supra consuetudinem, supra etiam mortalitatem tuam tibi sunt omnia tributa, cur aut ut ingratum crudeliter aut ut immemorem beneficii tui scelerate circumscribis senatum? quo te misimus? a quibus reverteris? contra quos armavimus? quibus arma cogitas inferre? a quibus exercitum abducis et quos adversus aciem struis? cur hostis relinquitur, civis hostis loco ponitur? cur castra medio itinere longius ab adversariorum castris et propius urbem moventur? cogit illorum spes aliquid nos timere. [6] o me numquam sapientem et aliquando id, quod non eram, frustra existimatum! quantum te, popule Romane, de me fefellit opinio! o meam calamitosam ac praecipitem senectutem! o turpem exacta dementique aetate canitiem! ego patres conscriptos ad parricidium induxi, ego rem publicam fefelli, ego ipsum senatum sibi manus adferre coegi, cum te Iunonium puerum et matris tuae partum aureum esse dixi; at te fata patriae Paridem futurum praedicabant, qui vastares urbem incendio, Italiam bello, qui castra in templis deorum immortalium, senatum in castris habiturus esses. [7] o miseram et in brevi tam celerem et tam variam rei publicae commutationem! quisnam tali futurus ingenio est, qui possit haec ita mandare litteris, ut facta, non ficta videantur esse? quis erit tanta animi facilitate, qui, quae verissime memoria propagata fuerint, non fabulae similia sit existimaturus? cogita enim Antonium hostem iudicatum, ab eo circumsessum consulem designatum eundemque rei publicae parentem, te profectum ad consulem liberandum et hostem opprimendum hostemque a te fugatum et consulem obsidione liberatum, deinde paulo post fugatum illum hostem arcessitum tamquam coheredem mortua re publica ad bona populi Romani partienda, consulem designatum rursus inclusum eo ubi se non moenibus sed fluminibus et montibus tueretur. haec quis conabitur exponere? quis credere audebit? liceat semel impune peccare, sit erranti medicina confessio. [8] verum enim dicam: utinam te potius, Antoni, dominum non expulissemus quam hunc reciperemus! non quo ulla sit optanda servitus, sed quia dignitate domini minus turpis est fortuna servi; in duobus autem malis cum fugiendum maius sit, levius est eligendum. ille ea tamen exorabat, quae volebat auferre, tu extorques; ille consul provinciam petebat, tu privatus concupiscis; ille ad malorum salutem iudicia constituebat et leges ferebat, tu ad perniciem optimorum; ille a sanguine et incendio servorum Capitolium tuebatur, tu cruore et flamma cuncta delere vis. si, qui dabat provincias Cassio et Brutis et illis custodibus nominis nostri regnabat, quid faciet, qui vitam adimit? si qui ex urbe eiciebat, tyrannus erat, quem hunc vocemus, qui ne locum quidem relinquit exsilio? [9] itaque si quid illae maiorum nostrorum sepultae reliquiae sapiunt, si non una cum corpore sensus omnis uno atque eodem consumptus est igni, quid illis interrogantibus, quid agat nunc populus Romanus, respondebit aliquis nostrum, qui proximus in illam aeternam domum discesserit? aut quem accipient de suis posteris nuntium illi veteres Africani, Maximi, Pauli? quid de sua patria audient, quam spoliis triumphisque decorarunt? an esse quendam annos XVIII natum, cuius avus fuerit argentarius, astipulator pater, uterque vero precarium quaestum fecerit, sed alter usque ad senectutem ut non negaret, alter a pueritia ut non posset non confiteri; eum agere rapere rem publicam, cui nulla virtus, nullae bello subactae et ad imperium adiunctae provinciae, nulla dignitas maiorum conciliasset eam potentiam, sed forma per dedecus pecuniam et nomen nobile consceleratum impudicitia dedisset, qui veteres vulneribus et aetate confectos Iulianos gladiatores, egentis reliquias Caesaris ludi, ad rudem compulisset, quibus ille saeptus omnia misceret, nullis parceret, sibi viveret, qui tamquam in dotali matrimonio rem publicam testamento legatam sibi obtineret? [10] audient duo Decii servire eos cives, qui, ut hostibus imperarent victoriae se devoverunt; audiet C. Marius impudico domino parere nos, qui ne militem quidem habere voluit nisi pudicum; audiet Brutus eum populum, quem ipse primo, post progenies eius a regibus liberavit, pro turpi stupro datum in servitutem. quae quidem si nullo alio, me tamen internuntio celeriter ad illos deferentur; nam si vivus ista subterfugere non potero, una cum istis vitam simul fugere decrevi.