M. Tullius Cicero
106 - 43 a. Chr. n.
|
Fragmenta poetica
De consulatu suo
|
_________________________________________________________
|
|
Ex editione: Cicéron, Aratea, fragments poétiques, ed. J. Soubrian, Paris 1972
Fragmentum I Servius, ad Buc. VIII, 105
Corripuit tremulis altaria flammisHoc uxori Ciceronis dicitur contigisse, cum post peractum sacrificium libare vellet in cinerem: quae flamma eodem anno consulem futurum ostendit eius maritum, sicut Cicero in suo testatur poemate.
Fragmentum II De Div. I. 11,17 - 13,22
Principio aetherio flammatus Iuppiter ignivertitur et totum conlustrat lumine mundummenteque divina caelum terrasque petessit,quae penitus sensus hominum vitasque retenta[n]t, | |
5 | aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.Et si stellarum motus cursusque vagantisnosse velis quae sint signorum in sede locatae,quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant,re vera certo lapsu spatioque feruntur, |
10 | omnia iam cernes divina mente notata.Nam primum astrorum volucris te consule motusconcursusque gravis stellarum ardore micanti[s]tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalislustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, |
15 | vidisti et claro tremulos ardore cometas;multaque misceri nocturna strage putasti,quod ferme dirum in tempus cecidere Latinaecum claram speciem concreto lumine lunaabdidit et subito stellanti nocte perempta est. |
20 | Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli,quae magnum ad columen flammato ardore volabat,praecipitis caeli partis obitusque petessens?Aut cum terribili perculsus fulmine civisluce serenanti vitalia lumina liquit? |
25 | Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus?Iam vero variae nocturno tempore visaeterribiles formae bellum motusque monebant,multaque per terras vates oracla furentipectore fundebant tristis minitantia casus; |
30 | atque ea quae lapsu tandem cecidere vetusto,haec fore perpetuis signis clarisque frequentansipse deum genitor caelo terrisque canebat.Nunc ea Torquato quae quondam et consule CottaLydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, |
35 | omnia fixa tuus glomerans determinat annus.Nam pater altitonans stellanti nixus Olympoipse suos quondam tumulos ac templa petivitet Capitolinis iniecit sedibus ignis.Tum species ex aere vetus venerataque Nattae |
40 | concidit, elapsaeque vetusto numine leges,et divom simulacra peremit fulminis ardor.hic silvestris erat Romani nominis altrix,Martia, quae parvos Mavortis semine natosuberibus gravidis vitali rore rigabat: |
45 | quae tum cum pueris flammato fulminis ictuconcidit atque avolsa pedum vestigia liquit.Tum quis non, artis scripta ac monumenta volutans,voces tristificas chartis promebat Etruscis?Omnes civilem generosa[m] <ab>stirpe profectam |
50 | *<vol>vier ingentem cladem pestemque monebant,*[vol] tum legum exitium constanti voce ferebant,templa deumque adeo flammis urbemque iubebanteripere et stragem horribilem caedemque vereri;atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, |
55 | ni prius excelsum ad columen formata decoresancta Iovis species claros spectaret in ortus:tum fore ut occultos populus sanctusque senatuscernere conatus posset, si solis ad ortumconversa inde patrum sedes populique videret. |
60 | Haec tardata diu species multumque morataconsule te tandem celsa est in sede locata,atque una fixi ac signati temporis horaIuppiter excelsa clarabat sceptra columna,et clades patriae flamma ferroque parata |
65 | vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis,qui populos urbisque modo ac virtute regebant,rite etiam vestri, quorum pietasque fidesquepraestitit et longe vicit sapientia cunctos, |
70 | praecipue coluere vigenti numine divos.Haec adeo penitus cura videre sagaciotia qui studiis laeti tenuere decoris,inque Academia umbrifera nitidoque Lyceofuderunt claras fecundi pectoris artis. |
75 | E quibus ereptum primo iam a flore iuventaete patria in media virtutum mole locavit.Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti.
Fragmentum III Non. Marcell. p. 204; M. Linds. p. 300
Atque animo pendens noctu eventa timebat.
Fragmentum IV Probus IV p.248 K.
Nam quasi vos sibi dedecori genuere parentes.
Fragmentum V Non. Marcell. p. 204; M. Linds. p. 300
Quorum luxuries fortunas, censa peredit.
Fragmentum VI De Off. I. 22,77
Cedant arma togae, concedat laurea laudi!
Fragmentum VII Ps.-Sall. in Cic. III, 5
O fortunatam natam me consule Romam!
Fragmentum VIII Ep. ad Att. II. 3,4
Interea cursus, quos prima a parte iuventaequosque adeo consul virtute animoque petisti,hos retine atque auge famam laudesque bonorum.
Ex editione: The Poems of Cicero, ed. W. W. Ewbank, London 1933
Fragmentum [IX] Ep. ad Att. II. 15,3
in montes patrios et ad incunabula nostra. |