C. Iulius Caesar
100 - 44 a. Chr. n.
|
Commentarii de bello Gallico
Commentarius secundusExpeditio P. Crassi in Armoricam
|
_________________________________________________________
|
|
Caput 34
(1) Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Unellos, Osismos, Coriosolitas, Essuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani redactas esse. |