|
|
- C o m m e n t a r i i
d e b e l l o c i v i l i
C o m m e n t a r i u s s e c u n d u s
- _______________________________________________
- A r g u m e n t u m .
- Cap. 1-2: C. Trebonius Massiliam oppugnat.
Cap. 3-14: Nasidius cum classe adventans animum incolis addit, sed hi navali proelio superati et machinas magnae molis, a Trebonio exstructas, diruere frustra adorti inducias petunt et impetrant: obtentas violant, erumpunt, opera Trebonii disiiciunt.
Cap. 15-16: His cito reparatis territi ad easdem deditionis conditiones recurrunt.
Cap. 17-21: Interim M. Varro in ulteriore Hispania cognitis rebus, quae in Italia gestae sunt, in amicitiam Caesaris inclinat; mox hunc ad Massiliam detineri audit et defensionem parat, sed desertus ab omnibus ad Caesarem transit; qui omnis Hispanos sibi devincit.
Cap. 22: Massilienses quoque sese dedunt.
Cap. 23-42: Curio, Caesaris legatus, ad Uticam bene rem gerit contra Varum, mox proelio temere commisso ad Bagradam a Varo et Sabura, Iubae praefecto, superatus interficitur.
Cap. 43-44: Exercitus reliquiae partim in Siciliam se recipiunt, partim Varo se dedunt, multos Iuba necat.
|
|