BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

C. Iulius Caesar

100 - 44 a. Chr. n.

 

Commentarii de bello Gallico

 

Commentarius secundus

Argumentum

 

_________________________________________________________

 

 

 

I. Oppugnatio et deditio Massiliae. Hispania subacta.;

Cap. 1-2: C. Trebonius Massiliam oppugnat.

Cap. 3-14: Nasidius cum classe adventans animum incolis addit, sed hi navali proelio superati et

machinas magnae molis, a Trebonio exstructas, diruere frustra adorti inducias petunt et

impetrant: obtentas violant, erumpunt, opera Trebonii disiiciunt.

Cap. 15-16: His cito reparatis territi ad easdem deditionis conditiones recurrunt.

Cap. 17-21: Interim M. Varro in ulteriore Hispania cognitis rebus, quae in Italia gestae sunt, in

amicitiam Caesaris inclinat; mox hunc ad Massiliam detineri audit et defensionem parat, sed

desertus ab omnibus ad Caesarem transit; qui omnis Hispanos sibi devincit.

Cap. 22: Massilienses quoque sese dedunt.

 

II. Curionis in Africa res gestae et exitus.;

Cap. 23-42: Curio, Caesaris legatus, ad Uticam bene rem gerit contra Varum, mox proelio temere

commisso ad Bagradam a Varo et Sabura, Iubae praefecto, superatus interficitur.

Cap. 43-44: Exercitus reliquiae partim in Siciliam se recipiunt, partim Varo se dedunt, multos

Iuba necat.