Lucius Arruntius
floruit ca. 40 a. Chr. n.
|
De bellis Macedonicis
Fragmentum
Textus:Alexander Kouznetsov,A Rhythmical Arrangementof the Fragmentum De bellis Macedonicisin: Bulletin of the American Society ofPapyrologists 47 (2010) p. 117-130, SourceFragmentum:British Library, Papyrus 745
|
|||||||
____________________________________________________________________________
|
||||||||
―――――
Seneca de Arruntio (Epistulae 114, 17)
SENECA LVCILIO SVO SALVTEM[17] Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt. Sic Sallustio vigente anputatae sententiae et verba ante expectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium «exercitum argento fecit», id est, pecunia paravit. Hoc Arruntius amare coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit quodam loco «fugam nostris fecere», alio loco «Hiero rex Syracusanorum bellum fecit», et alio loco «quae audita Panhormitanos dedere Romanis fecere». [18] Gustum tibi dare volui: totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt apud hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa; ille enim in haec incidebat, at hic illa quaerebat. Vides autem quid sequatur ubi alicui vitium pro exemplo est. [19] Dixit Sallustius «aquis hiemantibus». Arruntius in primo libro belli Punici ait «repente hiemavit tempestas», et alio loco cum dicere vellet frigidum annum fuisse ait «totus hiemavit annus», et alio loco «inde sexaginta onerarias leves praeter militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit». Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam loco dicit Sallustius «dum inter arma civilia aequi bonique famas petit». Arruntius non temperavit quominus primo statim libro poneret ingentes esse «famas» de Regulo. [20] Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse debent et ex ipso nata ex quibus tu aestimes alicuius adfectus: iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa. [21] Quod vides istos sequi qui aut vellunt barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas coloris inprobi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt facere quicquam quod hominum oculis transire liceat: inritant illos et in se avertunt, volunt vel reprehendi dum conspici. |