BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Rhetorica ad Herennium

ca. 85 a. Chr. n.

 

De Ratione Dicendi

ad C. Herennium libri IV

 

Liber I

1.1   1.2   1.3   1.4   1.5   1.6   1.7   1.8   1.9   1.10   

1.11   1.12   1.13   1.14   1.15   1.16   1.17   1.18   1.19   1.20

1.21   1.22   1.23   1.24   1.25   1.26   1.27

 

______________________________________________________________

 

 

 

 

[1] Etsi [in] negotiis familiaribus inpediti vix satis otium studio suppeditare possumus et id ipsum, quod datur otii, libentius in philosophia consumere consuevimus, tamem tua nos, Gai Herenni, voluntas commovit, ut de ratione dicendi conscriberemus, ne aut tua causa noluisse aut fugisse nos laborem putares. Et eo studiosius hoc negotium suscepimus, quod te non sine causa velle cognoscere rhetoricam intellegebamus: non enim in se parum fructus habet copia dicendi et commoditas orationis, si recta intellegentia et definita animi moderatione gubernetur. Quas ob res illa, quae Graeci scriptores inanis adrogantiae causa sibi adsumpserunt, reliquimus. Nam illi, ne parum multa scisse viderentur, ea conquisierunt, quae nihil adtinebant, ut ars difficilior cognitu putaretur, nos autem ea, quae videbantur ad rationem dicendi pertinere, sumpsimus. Non enim spe quaestus aut gloria commoti venimus ad scribendum, quemadmodum ceteri, sed ut industria nostra tuae morem geramus voluntati. Nunc, ne nimium longa sumatur oratio, de re dicere incipiemus, [sed] si te unum illud monuerimus, artem sine adsiduitate dicendi non multum iuvare, ut intellegas hanc rationem praeceptionis ad exercitationem adcommodari oportere.

[2] Oratoris officium est de iis rebus posse dicere, quae res ad usum civilem moribus et legibus constitutae sunt, cum adsensione auditorum, quoad eius fieri poterit.

Tria genera sunt causarum, quae recipere debet orator: demonstrativum, deliberativum, iudiciale.

Demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem vel vituperationem.

Deliberativum est in consultatione, quod habet in se suasionem et dissuasionem.

Iudiciale est, quod positum est in controversia et quod habet accusationem aut petitionem cum defensione.

Nunc quas res oratorem habere oporteat, docebimus, deinde quo modo has causas tractari conveniat, ostendemus.

[3] Oportet igitur esse in oratore inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem.

Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant.

Dispositio est ordo et distributio rerum, quae demonstrat, quid quibus locis sit conlocandum.

Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem adcommodatio.

Memoria est firma animi rerum et verborum et dispositionis perceptio.

Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio cum venustate.

Haec omnia tribus rebus adsequi poterimus: arte, imitatione, exercitatione.

Ars est praeceptio, quae dat certam viam rationemque dicendi.

Imitatio est, qua inpellimur cum diligenti ratione ut aliquorum similes in dicendo valeamus esse.

Exercitatio est adsiduus usus consuetudoque dicendi.

Quoniam ergo demonstratum est, quas causas oratorem recipere quasque res habere conveniat, nunc, quemadmodum possit oratio ad rationem oratoris officii adcommodari, dicendum videtur.

[4] INVENTIO in sex partes orationis consumitur: in exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem.

Exordium est principium orationis, per quod animus auditoris constituitur ad audiendum.

Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio.

Divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus acturi.

Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum adseveratione.

Confutatio est contrariorum locorum dissolutio.

Conclusio est artificiosus orationis terminus.

Nunc, quoniam una cum oratoris officiis, quo res cognitu facilior esset, producti sumus, ut de orationis partibus loqueremur et eas ad inventionis rationem adcommodaremus, de exordio primum dicendum videtur.

[5] Causa posita, quo commodius exordiri possimus, genus causae est considerandum. Genera causarum sunt quattuor: honestum, turpe, dubium, humile.

Honestum causae genus putatur, cum aut id defendimus, quod ab omnibus defendendum videtur, aut obpugnabimus, quod ab omnibus videtur obpugnari debere ut pro viro forti contra parricidam.

Turpe genus intellegitur, cum aut honesta res obpugnatur aut defenditur turpis.

Dubium genus est, cum habet in se causa et honestatis et turpitudinis partem.

Humile genus est, cum contempta res adfertur.

[6] Cum haec ita sint, conveniet exordiorum rationem ad causae genus adcommodari. Exordiorum duo sunt genera: principium, quod Graece prohemium appellatur, et insinuatio, quae epodos nominatur.

Principium est, cum statim auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut benivolos auditores habere possimus.

Si genus causae dubium habebimus, a benivolentia principium constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit.

Sin humile genus erit causae, faciemus attentos.

Sin turpe causae genus erit, insinuatione utendum est, de qua posterius dicemus, nisi quid nacti erimus, qua re adversarios criminando benivolentiam captare possimus.

Sin honestum genus causae erit, licebit recte vel uti vel non uti principio. Si uti volemus, aut id oportebit ostendere, qua re causa sit honesta, aut breviter, quibus de rebus simus dicturi, exponere. Sin principio uti nolemus, ab lege, ab scriptura, aut ab aliquo nostrae causae adiumento principium capere oportebit.

[7] Quoniam igitur docilem, benivolum, attentum auditorem habere volumus, quo modo quidque effici possit, aperiemus.

Dociles auditores habere poterimus, si summam causae breviter exponemus et si attentos eos faciemus; nam docilis est, qui attente vult audire.

Attentos habebimus, si pollicebimur nos de rebus magnis, novis, inusitatis verba facturos aut de iis, quae ad rem publicam pertineant, aut ad eos ipsos, qui audient, aut ad deorum inmortalium religionem; et si rogabimus, ut attente audiant; et si numero exponemus res, quibus de rebus dicturi sumus.

[8] Benivolos auditores facere quattuor modis possumus: ab nostra, ab adversariorum nostrorum, ab auditorum persona, et ab rebus ipsis.

Ab nostra persona benivolentiam contrahemus, si nostrum officium sine adrogantia laudabimus, atque in rem publicam quales fuerimus aut in parentes aut in amicos aut in eos, qui audiunt aliquid referemus, dum haec omnia ad eam ipsam rem, qua de agitur, sint adcommodata. Item si nostra incommoda proferemus, inopiam, solitudinem, calamitatem; et si orabimus, ut nobis sint auxilio et simul ostendemus nos in aliis noluisse spem habere.

Ab adversariorum persona benivolentia captabitur, si eos in odium, in invidiam, in contemptionem adducemus.

In odium rapiemus, si quid eorum spurce, superbe, perfidiose, crudeliter, confidenter, malitiose, flagitiose factum proferemus.

In invidiam trahemus, si vim, si potentiam, si factionem, divitias, incontinentiam, nobilitatem, clientelas, hospitium, sodalitatem, adfinitates adversariorum proferemus, et his adiumentis magis quam veritati eos confidere aperiemus.

In contemptionem adducemus, si inertiam ignaviam, desidiam luxuriam adversariorum proferemus.

Ab auditorum persona benivolentia colligitur, si res eorum fortiter, sapienter, mansuete, magnifice iudicatas proferemus; et si, quae de iis existimatio, quae iudicii expectatio sit, aperiemus.

Ab rebus ipsis benivolum efficiemus auditorem, si nostram causam laudando extollemus, adversariorum per contemptionem deprimemus. [9] Deinceps de insinuatione aperiendum est.

Tria sunt tempora, quibus principio uti non possumus, quae diligenter sunt consideranda: aut cum turpem causam habemus, hoc est, cum ipsa res animum auditoris a nobis alienat; aut cum animus auditoris persuasus esse videtur ab iis, qui ante contra dixerunt; aut cum defessus est eos audiendo, qui ante dixerunt.

Si causa turpitudinem habebit, exordiri poterimus his rationibus: rem, hominem spectari oportere; non placere nobis ipsis, quae facta dicantur ab adversariis, et esse indigna aut nefaria; deinde cum diu rem auxerimus, nihil simile a nobis factum ostendemus; aut aliquorum iudicium de simili causa aut de eadem aut de minore aut de maiore proferemus, deinde ad nostram causam pedetemptim accedemus et similitudinem conferemus. Item si negabimus nos de adversariis aut de aliqua re dicturos, et tamen occulte dicemus interiectione verborum.

[10] Si persuasus auditor <fuerit, id est>, si oratio adversariorum fecerit fidem auditoribus - neque enim non facile scire poterimus, quoniam non sumus nescii, quibus rebus fides fieri soleat - ergo si fidem factam putabimus, his nos rebus insinuabimus ad causam: de eo, quod adversarii firmissimum sibi adiumentum putarint, primum nos dicturos pollicebimur; ab adversarii dicto exordiemur, et ab eo maxime, quod ille nuperrime dixerit; dubitatione utemur quid potissimum dicamus aut quoi loco primum respondeamus, cum admiratione.

Si defessi erint audiendo, ab aliqua re, quae risum movere possit, ab apologo, fabula verei simili, imitatione depravata, inversione, ambiguo, suspicione, inrisione, stultitia, exuperatione, collectione, litterarum mutatione, praeter expectationem, similitudine, novitate, historia, versu, ab alicuius interpellatione aut adrisione; <si promiserimus> aliter ac parati fuerimus, nos esse dicturos, nos non eodem modo, ut ceteri soleant, verba facturos; quid alii soleant, quid nos facturi sumus, breviter exponemus.

[11] Inter insinuationem et principium hoc interest. Principium eius modi debet esse, ut statim apertis rationibus, quibus praescripsimus, aut benivolum aut attentum aut docilem faciamus auditorem: at insinuatio eiusmodi debet esse, ut occulte per dissimulationem eadem illa omnia conficiamus, ut ad eandem commoditatem in dicendi opere venire possimus. Verum hae tres utilitates tametsi in tota oratione sunt conparandae, hoc est, ut auditores sese perpetuo nobis adtentos, dociles, benivolos praebeant, tamen id per exordium causae maxime conparandum est. Nunc, ne quando vitioso exordio utamur, quae vitia vitanda sint, docebo.

Exordienda causa servandum est, ut lenis sit sermo et usitata verborum consuetudo, ut non adparata videatur oratio esse.

Vitiosum exordium est, quod in plures causas potest adcommodari, quod vulgare dicitur.

Item vitiosum est, quo nihilo minus adversarius potest uti, quod commune appellatur; item illud, quo adversarius ex contrario poterit uti.

Item vitiosum est, quod nimium apparatis conpositum est aut nimium longum est; et quod non ex ipsa causa natum videatur, ut proprie cohaereat cum narratione; et quod neque benivolum neque docilem neque adtentum facit auditorem. De exordio satis erit dictum: deinceps ad narrationem transeamus.

[12] Narrationum tria sunt genera.

Unum est, cum exponimus rem gestam et unum quidque trahimus ad utilitatem nostram vincendi causa, quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium futurum est.

Alterum genus est narrationis, quod intercurrit nonnumquam <aut> fidei aut criminationis aut transitionis aut alicuius apparationis causa.

Tertium genus est id, quod a causa civili remotum est, in quo tamen exerceri convenit, quo commodius illas superiores narrationes in causis tractare possimus. [13] Eius narrationis duo sunt genera: unum quod in negotiis, alterum quod in personis positum est.

Id, quod in negotiorum expositione positum est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum.

Fabula est, quae neque veras neque veri similes continet res, ut eae sunt, quae tragoedis traditae sunt.

Historia est gesta res, sed ab aetatis nostrae memoria remota.

Argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit, velut argumenta comoediarum.

Illud genus narrationis, quod in personis positum est, debet habere sermonis festivitatem animorum dissimilitudinem, gravitatem lenitatem, spem metum, suspicionem desiderium, dissimulationem, misericordiam rerum varietates fortunae commutationem, insperatum incommodum subitam laetitiam iucundum exitum rerum. Verum haec in exercendo transigentur; illud, quod ad veritatem pertinet, quomodo tractari conveniat, aperiemus.

[14] Tres res convenit habere narrationem, ut brevis, ut dilucida, ut veri similis sit; quae quoniam fieri oportere scimus, quemadmodum faciamus, cognoscendum est.

Rem breviter narrare poterimus, si inde incipiemus narrare, unde necesse erit; et si non ab ultimo initio repetere volemus; et si summatim, non particulatim narrabimus; et si non ad extremum, sed usque eo, quo opus erit, persequemur; et si transitionibus nullis utemur, et si non deerrabimus ab eo, quod coeperimus exponere; et si exitus rerum ita ponemus, ut ante quoque quae facta sint, scire possint, tametsi nos reticuerimus: quod genus, si dicam me ex provincia redisse, profectum quoque in provinciam intellegatur. Et omnino non modo id, quod obest, sed etiam id, quod neque obest neque adiuvat, satius est praeterire. Et ne bis aut saepius idem dicamus, cavendum est; etiam ne quid, novissime [id] quod [supra] diximus, deinceps dicamus, hoc modo:

 

Athenis Megaram vesperi advenit Simo:

Ubi advenit Megaram, insidias fecit virgini:

Insidias postquam fecit, vim in loco adtulit.

 

[15] Rem dilucide narrabimus, si ut quicquid primum gestum erit, ita primum exponemus et rerum ac temporum ordinem conservabimus, ut gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur: hic erit considerandum, ne quid perturbate, <ne quid contorte,> ne quid nove dicamus; ne quam in aliam rem transeamus; ne ab ultimo repetamus; ne longe persequamur; ne quid, quod ad rem pertineat, praetereamus; et si sequemur ea, quae de brevitate praecepta sunt; nam quo brevior, dilucidior et cognitu facilior narratio fiet.

[16] Veri similis narratio erit, si, ut mos, ut opinio, et natura postulat, dicemus; si spatia temporum, personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabunt, ne refelli possit aut temporis parum fuisse, aut causam nullam, aut locum idoneum non fuisse, aut homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si vera res erit, nihilominus haec omnia narrando conservanda sunt; nam saepe veritas, nisi haec servata sint, fidem non potest facere: sin erunt ficta, eo magis erunt conservanda. De iis rebus caute confingendum est, quibus in rebus tabulae aut alicuius firma auctoritas videbitur interfuisse.

Adhuc quae dicta sunt arbitror mihi constare cum ceteris artis scriptoribus, nisi quia de insinuationibus nova excogitavimus, quod eam soli <nos> praeter ceteros in tria tempora divisimus, ut plane certam viam et perspicuam rationem exordiorum haberemus. Nunc, quod reliquum est - quoniam de rerum inventione disputandum est, in quo singulare consumitur oratoris artificium - dabimus operam, ut nihilominus industrie, quam rei utilitas postulabit, quaesisse videamur *** si prius pauca de divisione causarum dixerimus.

[17] Causarum divisio in duas partes distributa est.

Primum per narrationem debemus aperire, quid nobis conveniat cum adversariis si ea, quae utilia sunt nobis, convenient, quid in controversiis <relictum sit>, hoc modo:

«Interfectam esse ab Oreste matrem convenit mihi cum adversariis: iure fecerit et licueritne facere, id est in controversia.»

Item e contrario:

«Agamemnonem esse a Clytemestra occisum confitentur; cum id ita sit, me ulcisci parentem negant oportuisse.»

Deinde, cum hoc fecerimus, distributione uti debemus. Ea dividitur in duas partes: enumerationem et expositionem.

Enumeratione utemur, cum dicemus numero, quot de rebus dicturi sumus. Eam plus quam trium partium numero <esse> non oportet: nam et periculosum est, ne quando plus minusve dicamus; et suspicionem adfert auditori meditationis et artificii: quae res fidem abrogat orationi.

Expositio est, cum res, quibus de rebus dicturi sumus, exponimus breviter et absolute. [18] Nunc ad confirmationem <et confutationem> transeamus.

Tota spes vincendi ratioque persuadendi posita est in confirmatione et in confutatione. Nam cum adiumenta nostra exposuerimus contrariaque dissolverimus, absolute nimirum munus oratorium confecerimus. Utrumque igitur facere poterimus, si constitutionem causae cognoverimus.

Causarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor tres putavit esse, non ut de illorum quicquam detraheret inventione, sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipertito.

Constitutio est prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta.

Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt: coniecturalis, legitima, iuridicialis.

Coniecturalis est, cum de facto controversia est, hoc modo:

Aiax in silva, postquam resciit, quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Ulixes intervenit: occisum conspicatur, corpore telum cruentum educit. Teucer intervenit: fratrem occisum, inimicum fratris cum gladio cruento videt. Capitis arcessit.

Hic coniectura verum quaeritur; de facto erit controversia: ex eo constitutio causae coniecturalis nominatur.

[19] Legitima est constitutio, cum <in> scripto aut e scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in partes sex: scriptum et sententiam, contrarias leges, ambiguum, definitionem, translationem, ratiocinationem.

Ex scripto et sententia controversia nascitur, cum videtur scriptoris voluntas cum scripto ipso dissentire, hoc modo:

Si lex sit, quae iubeat «eos, qui propter tempestatem navem reliquerint, omnia perdere, eorum navem ceteraque esse, si navis conservata sit, qui remanserunt in navi.» Magnitudine tempestatis omnes perterriti navem reliquerunt - in scapham conscenderunt - praeter unum aegrotum: is propter morbum exire et fugere non potuit. Casu et fortuitu navis in portum incolumis delata est; illam aegrotus possedit. Navem petit ille cuius fuerat.

Haec constitutio legitima est ex scripto et sententia.

[20] Ex contrariis legibus controversia constat, cum alia lex iubet aut permittit, alia vetat quippiam fieri, hoc modo:

Lex vetat eum, qui de pecuniis repetundis damnatus sit, in contione orationem habere: altera lex iubet, augurem in demortui locum qui petat, in contione nominare. Augur quidam damnatus de pecuniis repetundis in demortui locum nominavit; petitur ab eo multa.

Constitutio legitima ex contrariis legibus.

Ex ambiguo controversia nascitur, cum res unam sententiam scripta, scriptum duas aut plures sententias significat, hoc modo:

Paterfamilias cum filium heredem faceret, testamento vasa argentea uxori legavit [Tullius] «heres meus [Terentiae] uxori meae XXX pondo vasorum argenteorum dato, qua volet.» Post mortem eius vasa pretiosa et caelata magnifice petit mulier. Filius se, qua ipse vellet, in XXX pondo ei debere dicit.

Constitutio est legitima ex ambiguo.

[21] Definitione causa constat, cum in controversia est, quo nomine factum conpelletur. Ea est huiusmodi:

Cum Lucius Saturninus legem frumentariam de semissibus et trientibus laturus esset, <Q.> Caepio, qui per id temporis quaestor urbanus erat, docuit senatum aerarium pati non posse largitionem tantam. Senatus decrevit, si eam legem ad populum ferat, adversus rem publicam videri ea facere. Saturninus ferre coepit. Collegae intercedere, ille nihilominus sitellam detulit. Caepio, ut illum, contra intercedentibus collegis, adversus rem publicam vidit ferre, cum viris bonis impetum facit; pontes disturbat, cistas deicit, impedimento est, quo setius feratur: arcessitur Caepio maiestatis.

Constitutio legitima ex definitione. Vocabulum enim definitur ipsum cum quaeritur, quid sit minuere maiestatem.

[22] Ex translatione controversia nascitur, cum aut tempus differendum aut accusatorem mutandum aut iudices mutandos reus dicit. Hac parte constitutionis Graeci in iudiciis, nos in iure [civili] plerumque utimur [in hac parte nos iuris civilis scientia iuvabit]: in iudiciis tamen nonnihil utimur ut hoc modo:

Si quis peculatus accusatur, quod vasa argentea publica de loco privato dicatur sustulisse, possit dicere, cum definitione sit usus quid sit furtum, quid peculatus: secum furti agi, non peculatus oportere.

Haec partitio legitimae constitutionis his de causis raro venit in iudicium, quod in privata actione praetoriae exceptiones sunt et causa cadit qui egit, nisi habuit actionem, et in publicis quaestionibus cavetur legibus, ut ante, si reo commodum sit, iudicium de accusatore fiat, utrum illi liceat accusare necne.

[23] Ex ratiocinatione controversia constat, cum res sine propria lege venit in iudicium, quae tamen ab aliis legibus similitudine quadam aucupatur. Ea est huiusmodi:

Lex: si furiosus existet, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Et lex: qui parentem necasse iudicatus erit, ut is obvolutus et obligatus corio devehatur in profluentem. Et lex: paterfamilias uti super familia pecuniave sua legaverit, ita ius esto. Et lex: si paterfamilias <intestato moritur, familia> pecuniaque eius agnatum gentilium esto. Malleolus iudicatus est matrem necasse. Ei damnato statim folliculo lupino os <obvolutum est> et soleae ligneae in pedibus inductae sunt: in carcerem ductus est. Qui defendebant eum, tabulas in carcerem adferunt, testamentum ipso praesente conscribunt, testes recte adfuerunt; de illo supplicium sumitur. Ii, qui heredes erant testamento, hereditatem adeunt. Frater minor Malleoli, qui eum obpugnaverat in eius periculo, suam vocat hereditatem lege agnationis.

Hic certa lex in rem nulla adfertur, et tamen multae adferuntur, ex quibus ratiocinatio nascitur, quare potuerit aut non potuerit iure testamentum facere. Constitutio legitima ex ratiocinatione.

Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione dicamus.

[24] Iuridicialis constitutio est, cum factum convenit, sed iure an iniuria factum sit, quaeritur. Eius constitutionis partes duae sunt, quarum una absoluta, altera adsumptiva nominatur.

Absoluta est, cum id ipsum, quod factum est, ut aliud nihil foris adsumatur, recte factum esse eam rem dicemus, eiusmodi:

Mimus quidam nominatim Accium poetam conpellavit in scaena. Cum eo Accius iniuriarum agit. Hic nihil aliud defendit nisi licere nominari eum, cuius nomine scripta dentur agenda.

Adsumptiva pars est, cum per se defensio infirma est, adsumpta extraria re conprobatur. Adsumptivae partes sunt quattuor: concessio, remotio criminis, translatio criminis, conparatio.

Concessio est, cum reus postulat ignosci. Ea dividitur in purgationem et deprecationem.

Purgatio est, cum consulto negat se reus fecisse. Ea dividitur in inprudentiam, fortunam, necessitatem:

fortunam, ut Caepio ad tribunum plebis de exercitus amissione;

inprudentiam, ut ille, qui de eo servo, qui dominum occiderat, supplicium sumpsit, cui frater esset, antequam tabulas testamenti aperuit, cum is servus testamento manu missus esset;

necessitudinem, ut ille, qui ad diem commeatus non venit, quod flumina vias interclusissent.

Deprecatio est, cum et peccasse se et consulto fecisse confitetur, et tamen postulat, ut sui misereantur. Hoc in iudicio fere <non> potest usu venire, nisi quando pro eo dicimus, cuius multa recte facta extant, hoc modo: in loco communi per amplificationem iniciemus:

«quodsi hoc fecisset, tamen ei pro pristinis beneficiis ignosci conveniret, verum nihil postulat ignosci.»

Ergo in iudicium non venit: at <in> senatum, ad imperatorem et in consilium talis causa potest venire.

[25] Ex translatione criminis causa constat, cum fecisse nos non negamus, sed aliorum peccatis coactos fecisse dicimus: ut Orestes, cum se defendit in matrem conferens crimen.

Ex remotione criminis causa constat, cum a nobis non crimen, sed culpam ipsam amovemus et vel in hominem transferimus vel in rem quampiam conferimus.

In hominem transfertur, ut si accusetur is, qui Publium Sulpicium se fateatur occidisse, et id iussu consulum defendat et eos dicat non modo imperasse, sed rationem quoque ostendisse, quare id facere liceret.

In rem confertur, ut si quis, ex testamento quod facere iussus sit, ex plebis scito vetetur.

Ex conparatione causa constat, cum dicimus necesse fuisse alterutrum facere, et id, quod fecerimus, satius fuisse facere. Ea causa huiusmodi est:

C. Popilius, cum a Gallis obsideretur neque fugere ullo modo posset, venit cum hostium ducibus in conlocutionem; ita discessit, ut inpedimenta relinqueret, exercitum educeret. Satius esse duxit amittere inpedimenta quam exercitum. <Exercitum> eduxit, inpedimenta reliquit: arcessitur maiestatis.

Quae constitutiones et quae constitutionum partes sint, videor ostendisse. Nunc quo modo eas et qua via tractari conveniat demonstrandum est, si prius aperuerimus, quid oporteat ab ambobus in causa destinari, quo ratio omnis totius orationis conferatur.

[26] Constitutione igitur reperta statim quaerenda ratio est. <Ratio est> quae causam facit et continet defensionem, hoc modo, ut docendi causa in hac potissimum causa consistamus:

Orestes confitetur se occidisse matrem: nisi adtulerit facti rationem, perverterit defensionem. Ergo adfert eam, quae nisi intercederet, ne causa quidem esset. Illa enim, inquit, patrem meum occiderat.

Ergo, ut ostendi, ratio ea est, quae continet defensionem, sine qua ne parva quidem dubitatio potest remorari damnationem.

Inventa ratione firmamentum quaerendum est, id est, quod continet accusationem, quod adfertur contra rationem defensionis, de qua ante dictum est. Id constituetur hoc modo:

Cum usus fuerit Orestes ratione hoc pacto: «Iure occidi: illa enim patrem meum occiderat», utetur accusator firmamento, hoc modo: «At non abs te occidi neque indamnatam poenas pendere oportuit.»

Ex ratione defensionis et ex firmamento accusationis iudicii quaestio nascatur oportet: eam nos iudicationem, Graecei crinomenom appellant. Ea constituetur ex coniunctione firmamenti et rationis defensione hoc modo:

Cum dicat Orestes se patris ulciscendi matrem occidisse, rectumne fuerit sine iudicio a filio Clytemestram occidi.

Ergo hac ratione iudicationem reperire convenit: reperta iudicatione omnem rationem totius orationis eo conferri oportebit.

[27] In omnibus constitutionibus et partibus constitutionum hac via iudicationes reperientur, praeterquam in coniecturali constitutione: in ea nec ratio qua re fecerit quaeritur, fecisse enim negatur: nec firmamentum exquiritur, quoniam non subest ratio. Quare ex intentione et infitiatione iudicatio constituitur, <hoc> modo:

 

Intentio: «Occidisti Aiacem.»

Infitiatio: «Non occidi.»

Iudicatio: «Occideritne?»

 

Ratio omnis utriusque orationis, ut ante dictum est, ad hanc iudicationem conferenda est. Si plures erunt constitutiones aut partes constitutionum, iudicationes quoque plures erunt in una causa, sed et omnes simili ratione reperientur.

Sedulo dedimus operam, ut breviter et dilucide, quibus de rebus adhuc dicendum fuit, diceremus. Nunc quoniam satis huius voluminis magnitudo crevit, commodius est in altero libro de ceteris rebus deinceps exponere, ne qua propter multitudinem litterarum possit animum tuum defatigatio retardare. Si qua tardius haec, quam studes, absolventur, cum rerum magnitudini tum nostris quoque occupationibus adsignare debebis. Verumtamen maturabimus et, quod negotio deminutum fuerit, exaequabimus industria, ut pro tuo in nos officio, nostro in te studio munus hoc adcumulatissume tuae largiamur voluntati.